Rubrica 30
Rubrica 30
De peccato et peccatoribus consideratione religiosa
PSalmista. i pslamus "Bea tus vir qui non abiit in consilio impiorum: et in via peccatorum non stetit."
/ 36 psalmus "Considerat peccator iustum et querit mortificare eum: dominus autem non derelinquet eum in manibus eius."
¶ Salomon in prouer. c. 23. "Ne emuletur cor tuum peccatores: sed in timore dei estote tota die: quia habebis spem in nouissimo: et prestolatio tua non auferetur."
¶ Iesus filius sirach in eccl. ca. 5. "Non adiicias peccatum: et ne dicas miseratio dei magna est: multudi peccatorum meorum miserebitur."
¶ Mattheus in euan. c. 19 "Iesus dixit: Non homicidium facies: non adulterabis: non faciesfurtum: non falsum testimonium dices."
¶ Ioannes in epistula. c. i. "Si dixerimus quoniam peccatum non habemus: ipsi nos seducimus: et veritas in nobis non est."
/ Idem epi i. c. 3. "Omnis quae facit peccatum et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. Qui facit peccatum ex diabolo est."
¶ Iudas alphei apostolus: qui fuit frater iacobi apostoli epistola vnica. cap. 2. et fi. "Peccatores impii hi sunt: murmuratores: querulosi secundum desideria sua ambulantes: et os illorum loquitur superbiam: mirantes personas questus causa."
¶ Paulus apostolus epistola. i. ad corinthios. ca. 10 "Non potestis mense dei participes esse et mense demoniorum."
On this page