Text List

Rubrica 29

Rubrica 29

De diabolo.

¶ De diabolo. Rubrica. 29

PLato in timeo. "Inuisibilium diuinarum potestatum quae"

"demones nuncupantur prestare rationem maius est opus quam ferre valeat hominis ingenuum."

Iesus filius sirach in eccl. c. 21. "Dum maledicit ipsius diabolum maledicit et ipse animam suam."

Ioanes in euan. c. 8. "Diabolus mendax est et pater eius."

Ioannes epistola. i. c. 3. "Qui facit peccatum ex diabolo est. In hoc apparuit filius dei vt dissoluat opera diaboli."

/ Idem in apocalypsi. c. 12 "Serpens autiquusqui vocabatur diabolus etsathanas qui se ducit vniuersum orbem proiectus est de celo in terram: et angeli eius cum eo missi sunt."

Petrus apostolus epistola. i. c. 3. "Sobrii estote et vigilate: quia aduersarius vester diabolus tamquam leo rugiens quaerens quem deuoret."

Iacobus apostolus in epistola vnica. c. 2. "Tum credis quod vnus est deus: bene facis: et demones credunt et contremiscunt."

/ ca. 3. "Nolite gloriari et mendaces esse aduersus veritatem. Non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena animalis diabolica."

/ c. 4. "Resistite diabolo et fugiet a vobis."

Paulus apostolus epstola ad ephe. ca. 6. et fi. "Induinte vos armatura dei: vt possitis stare aduersus insidias diaboli et caetera. Accipite armaturam dei: vt possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare: state ergo succincti lumbos vestros in veritate: et induti lorica iustitie: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei: in quo possit. omnia tela nequissimi ignea extinguere: et galeam salutis assumite: et gladium spiritus quod est verbum dei."

/ Idem epistola. i. ad timoth. "Qui volunt diuites fieri incidunt in tentationem: et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et nociua. Que mergunt homines in interitum et perditionem."

Isidorus in sinonima soliloquiorum. lib. i "Spiritus qui ad peccandum succendit: peccantem sepe subito rapit."

/ Lib. 2. c. 6 "Immundus spiritus orationis instantia vincitur. Demonia oratine deiiciuntur: alias vincuntur. Oratione demonia suprantur."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 29