Text List

Rubrica 32

Rubrica 32

De christo et trinitate diuina

¶ De christo et trinitate diuina. Rubrica. 22

PSalmista. 117 psalmus "Lapidem quem reprobauerunt edificantes: hic factus est in caput anguli: a domino factum est istud: hoc est mirabile in oculis nostris: hec dies quam fecit dominus: exultemus et letemur in ea."

Ioannes in enangelio. c. 3. "Spiritus vbi vult spirat: et vocem eius audis: sed non scis vnde veniat aut quo vadat."

/ cap. 5. "Pater non iudicat quenquam: sed omne iudicium dedit filio vt honorificent omnes filium sicut honorificant patrem qui misit illum. Qui non honorificat filium non honorificat patrem."

/ c. 6. Ait iesus: "Hec est voluntas patris mei qui misit me: vt omnis qui videt filium et credit in eum habeat vitam eternam: et resuscitabo eum in nouissimo die. Ait iesus: Nemo potest venire ad me nisi pater qui misit me traxerit illum. Spiritus est qui viuificat"

/ 15. c. Dicit Iesus "Nemo venit ad patrem nisi per me. Ait Iesus Qui videt me videt et patrem. Ait iesus: Qui diligit me diligitur a patre meo. Iesus dixit:Siquis diligit me sermonem meum seruabit: et pater meus diliget eum: et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Ait iesus: pater maior me est."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 32