Rubrica 33
Rubrica 33
De fide seu firma credulitate religionis dei et diuine trinitatis
¶ Iesus filius sirach in eccl. ca. 2. "Uhe peccatori terram ingredienti duabus viis. Uhe dissolutis corde qui uno credunt deo: et ideo non protegentur ab eo."
/ c. i. "Setite de domino in bonitate: et in simplicitate cordis: querite illum: quoniam inuenitur ab his qui non tentant illum: apparet his qui fidem habent in illum."
/ 19. c. et fi. "Qui crediderit et baptisatus fuerit saluus erit: qui vero non crediderit condennabitur. Signa autem eos qui crediderint hec sequentur: In nomine meo demonia eiicient: lingis loquentur nouis: serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint non eis nocebit: super egros manus imponent: et bene habebunt."
¶ Lucas in euange. c. 17. "Dixit iesus discipulis suis: Si haberetis fidem sicut granum sinapis: et dicereti huic arbori: modo eradicare et transplantare in mare obediret vobis."
¶ Ioannes in euan. c. 3. "Qui credit in filium dei non iudicatur: qui autem non credit iam iudicatus est. Qui credit in filium habet vitam eternam. Qui autem incredulus est filio: non videbit vitam: sed ira dei manet super eum."
/ c. 5. "Ait iesus: Qui verbum meum audit: et credit ei qui misit me: habet vitam eternam: et in iudicium non venit: sed transiet de morte in vitam."
/ c. 6. "Ait iesus: hoc est opus dei vt credatis in eum quem misit ille.Ait iesus: hoc est voluntas patris mei qui misit me: vt omnis qui videt filium et credit in eum habeat vitam eternam: et resuscitabo eum in nouissimo die. Ait iesus: Qui credit in me habet vitam eternam."
/ c. 11. "Dixit iesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me: etiam si fuerit mortuus viuet: et omnis qui viuit et credit in me: non morietur in eternum."
¶ Iacobus apostolus epistola vnica. c. 2. "Fides si non habeat opera mortua est in semetipsa. Tu credis: quod vnus est deus: bene facis: et demones credunt: et contremiscunt. Sicut corpus sine spiritu mortuum est: ita et fides sine operibus mortua est."
/ c. 10. "Finis legis est christus ad iustitiam omni credenti. Corde creditur ad iustitiam: ore autem cofessio fit ad salutem."
/ Idem apostolus epistola ad galathas c. 2. "Non iustificatur homo ex operibus legis: nisi per fidem iesu christi."
/ Idem epistola ad epheseos. c. 6. et fi. "Induite vos armatura dei: vt possitis stare aduersus insidias diaboli et caetera. Accipite armaturam dei vt possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induite loricam iustitie: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei. In quo possetis omnia tela nequissimi ignea extinguere: et galeam salutis assumite: et gladium spiritus quod est verbum dei."
On this page