Rubrica 34
Rubrica 34
De corporis et sanguinis christi religione
MAttheus in euangelio ca. 26 "Cenantibus iesu et discipulis eius accepit iesus panem et benedixit ac fregit: deditque discipulis suis et ait illis: Accipite et comedite: hoc est corpus meum. Et accipiens calicem grans egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus noui testamenti: qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum."
¶ Lucas in euangelis cap. 22 "Iesus in cena quam agebat cum discipulis suis: accepto panem grans egit et fregit et dedit eis: dicens: hoc est corpus meum quod pro vobis datur. hoc facite in meam commemorationem. Similter et calicem postquam cenauit dicens: hic est calix nouum testum in sanguine meo qui pro vobis effundetur"
¶ Ioannes in euange. c. 6. "Dixit iesus: Ego sum panis vite: qui venit ad me non esuriet: et qui credit in me non sitiet vnquam. Ait iesus: Ego sum panis viuus qui de celo descendi: siquis manducauerit ex hoc pane viuet in eternum: et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Dixit iesus: Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam eternam: et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo."
On this page