Text List

Rubrica 18

Rubrica 18

De aciebus et ordinibus exeritus disponendis

¶ De aciebus et ordinibus exercitus disponendis. Rubrica. 18.

UEgetits de re militari libro i. titulo 26. "Nihil magis prodesse constat in pugna quam vt assiduo exercitio milites in acie dispositos ordines seruent: nec vbi nisi contra quam expediat conglobent agmen aut laxent: nam et constipati spacia pugnandi perdunt: et sibi inuicem impedimento sunt. Et rariores atque interlucentes aditum perrumpendi hostibus prestant: necessarium est statim metu vniuersa confundi si intercisa acie ad dimicandum in terga hostis accesserit. Producendi tyrones sunt semper ad campum: et secundum matricule ordinem in acie dirigendi: ita vt in primo simplex extensa sit acies: ne quos sinus ne quas curuaturas habeat: vt equali legitimoque spacio miles distet a milite. Tunc preciplendum vt subito duplicent aciem: ita vt in ipso impetu esse ad quem respondere solent ordo seruetur. tertio precipiendum vt quadrata aciem repente constituant. Quo facto in trigonum quem cuneum vocant acies ipsa mutanda est: que ordinatio plurimumprodesse consueuit in bello. Iubentur etiam vt instruant orbem: quo genere cum vis hostium interrumpit aciem resisti ab exercitatis militibus consueuit ne omnis multitudo fundatur in fuga et graue discrimen immineat. Hec si iuniores assidua meditatione perceperint facilius et in ipsa dimicatione seruabunt."

/ libro 3. titulo 14. "Acies dicitur exercitus instructi frons que aduersum hostes spectat hec in publica pugna si sapienter disponitur plurimum iuuat. si imperite quamuis optimi bellatores sint mala ordinatione franguntur. Instructionis lex est vt in primo exercitati et veteres milites collocentur quos ante principes vocabant In secundo ordine circumdati catafractis sagittariis et optimi milites cum spiculis vel lanceis ordinantur: quos prius hastatos vocabant. Singuli autem armati in directum trinos pedes inter se occupare consueuerunt: hoc est in mille passibus mille sexcenti sexaginta sex pedites ordinantur in locis vt nec acies interluceat et spacium sit arma tractandi. Inter ordinem autem et ordinem a tergo illatum sex pedes distare voluerunt: vt haberent spacium pugnantes accedendi atque recedendi. vehementius enim cum saltu et cursum tela mittuntur. In ordinibus his duo bus et etate maturi et vsu confidentes et muniti et grauiorbus armis collocantur. hi ad inuicem numeri nec cedere nec sequi aliquando cogendi sunt: ne ordines turbent. Sed venientes aduersarios excipere: et stando pugnandoque repellere vel fugare."

/ Tertius ordo disponitur de armaturis velocissimis: "de sagittariis iuuenibus. de bonis iaculatoribus. quos ante ferentarios nominabant."

/ Quartus idem ordo construitur descutatis expeditissimis. "de sagittariis iunioribus et de his qui acriter virtutis: vel marcio barbulis quas plumbatas nominant: qui dicebantur leuis armatura."

/ "Sciendum est ergo stantibus duobus p2rimis ordinibus tertium et quartum cum missilibus et sagittis primo loco semper exire: qui si hostes in fugam vertere potuerint. ipsi cum equitibus persequuntur. Si vero abhostibus pulsi fuerint: redeuntad primam et ad secundam: et in ipsos recipiunt se ad loca sua. prima autem et scoda acies cum ad hispellas et pellam vt dicitur ventum fuerit totum substi net bellum."

/ "In quinta acie ponebatur interdum carobalista et manum balisterii: fundibulatores: funditores. Fundibulatores sunt qui fustibulis lapides iaciunt. Fustis est longus pedibus quattuor: cui per medium ligatur funda decorio: et vtraque manu inpulsus ad instar onagri dirigit saxa. Funditores sunt qui fundis lino vel setis factis has enim dicunt melioresesse cum torto circa caput brachio dirigunt saxa quibus scuta deerant: siue lapidibus manum iactis: siue misilibus in ordine dimicabant. Sextus ordo post hos a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis bellatoribus tenebatur: quos antiqui triarios vel tibarios appellabant: hi vero requieti et integri vt acrius hostes inuadant post vltimas acies sedere consueuerant. siquid enim primis ordinibus accidisset: de horum viribus reparationis spes tota pendebat."

/ 15. capitulo. "Magis expedit vt confestim pugnent: quam longius separatim: nam si nimium fuerit acies attenuata cito ab aduersariis facta impressione dirumpitur: et nullum potest postea esse remedium."

/ 17 titulo. "Optima ratio est et ad victoriam plurimum confert vt electissimos de peditibus cum vi cariis comitibus tribunisque vacantibus habeat dux post aciem preparatos: alios circa cornua et alios circa medium: vt sicubi hostis vehementer insistit ne rumpatur acies prouolent subito et suppleant loca: additaque virtute inimicorum audacia frangatur. hoc primi latones inuenerunt. Imitati sunt carthaginenses. romani postea vbique seruauerunt. hac dispositione nulla melior inuenitur. Si de loco suo ordinatum militem transferre ceperis: vniuersa turbabis. si globus hostium separatos: aut alam tuam: aut partem aliquam vrgere ceperit: nec superfluos habeas quos contra globos opponere possis: siue pedites siue equites de acie tuleris: dumalia vis defendere alia pernitiosius denudabis. Si bellatorum copia tibi non abundat: melius est aciem habere breuiorem: dummodo in subsidiis colloces plurimos: nam circa medias partes campi et peditibus bene armatis debes habere electissimos: de quibus cuneum facias. et statim hostium acies rumpas. contra cornua autem de contatis loricatis equitibus ad hoc seruatis et leui armatura peditum alas hostium circumuenire te conuenit."

/ 19. titulo. "Obseruandum est ne sub ipso quo committitur pugna velis ordines commutare: aut de locis suis aliquos vniuersos numeros ad alia transferre. statim enim nascitur tumultus atque confusio: atque in imparatos conturbatosque facilius hostis incumbit."

/ 26 titulo. et finali. "Melius est post aciem plura seruare presidia: quam latius militem spargere. Qui dispersis suis inconsulte sequitur. quam ipse acceperat aduersario vult dare victoriam."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 18