Text List

Rubrica 17

Rubrica 17

De modo quantitatis exercitus habendo

¶ De modo quantitatis exercitus habendo. Rubrica. 17.

FRontinus libro 2. titulo i. "Luculus aduersus metridatem et trigonemin armeniam maiorem apud tigrinam certamen eum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet: hostes innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem vsus hoc eius incommodo: nondum ordinatam hostium aciem inuasit: atque inta protinus dissipauit vt ipsi quidem reges abiectis insigniis fugerent."

Uegetius de re militari. libro i. titulo 8. "In omni conflictu non tam prodest multitudo quam virtus."

/ Libro 3 titulo i. "Exercitus dicitur tam legionum. quam etiam auxiliorum: necnon etiam equitum ad gerendum bellum multitudo collecta huius modus a magistris queritur armorum: nam cum xersis et darii et mitridatis ceterorumque regum qui innumerabiles armauerunt populos exemplaria releguntur: euidenter apparet nimium copiosos exercitus magis propria multitudine quam hostium virtute depressos: nam pluribus casibus subiacet amplior multitudo: in itineribus pro mole sua: semper est tardior: in longiore autem termino agmine etiam a paucis superuentum assolet pati: in locis autem asperis vel fluminibus transeundis propter impedimentorum moras sepe decipitur. Ueteres qui remedia difficultatum experimentis didicerant non tam numerosos quam eruditos armis exercitus habere voluerunt. Itaque in leuioribus bellis vnam legionem mixtis auxiliis. i. 10000. peditum. et 2000. equitum crediderunt posse sufficere quam manum pretores velut minores duces ad expeditionem seducerentur ducebant. Quid si magne hostium copie: consularis potestas. 2000 peditum et 4000 equitum tanquam comes maior mittebatur. Quod si infinita multitudo ex gentibus ferocissimis rebellasset: tunc nimia necessitate cogente duo duces et duo mittebantur exercitus: consules ambo. alter denique cum diuersis regionibus contra diuersos hostes a populo romano annis prope omnibus pugnaretur. Ideo sufficiebant militum copie: quia melius videbatur non tam grandes exercitus habere quam plures."

/ 26 titulo. et finali. "Amplius viuat virtus quam multitudo."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 17