Text List

Rubrica 20

Rubrica 20

De audacia timore spe et desperatione et magnanimitate bellatorum

¶ De audacia: timore: spe: et desperatione et magnanimitate bellatorum. Rubrica. 20.

SAlustius in catilinario "Quanta cuiusque animo audacia natura: aut moribus mesta: tanta in bello patere solet. Semper in bello his maximum est. periculum qui maxime timent. Audacia promuro habetur. Necessitudo etiam timidos fortes facit."

Uirgilius eneide libro 2. in medio. "Una salus victis nullam sperare salutem."

Seneca de naturalibus questionibus libro 3 "Nullus pernitiosior hostis est quam quem audacem angustie faciunt: longe violentius semper ex necessitate quam ex virtute confligitur: aut certe paria conantur animus magnus et perditus."

Frontinus libro 4. titulo 5. "C. l. Marcellus cum in manus gallorum imprudens incidisset circunspiciende regionis qua euaderet eam equum in orbem flectit. deinde cum omnia esse infesta vidisset deprecatus deos in medios hostes irrupit: quibus inopinata audacia percussis: ducem quoque eorum trucidauit atque vbi spes salutis vix superfuerat: inde optima retulit spolia."

Ualerius maximus. libro 3. titulo de fiducia sui: "Scipio emilianus vti spiritus egregius successor cum vrbem preualidam obsideret suadentibus quibusdam vt circa menia eius ferreos murices spargeret omniaquem vada plumbatis stabulis habentibus clauorum cacumina consterneret ne subita irruptione hostes in presidia nostra impetu facere possent. Respondit non esse eiusdem et capere aliquos velle et timere."

Uegetius de re militari. libro i. titulo i. "Scientia rei bellice dimicandi nutrit audaciam."

/ 3 titulo. "Minus mortem timet qui minus delitiarum nouit in vita."

/ 20 titulo. "Necesse est vt acriorem dimicandi sumat audaciam qui munito pectore vel capite non timet vulnera"

/ Libro 3. in prohemio: "Nemo prouocare nemo audet offendere quem intelligit superiorem esse si pugnet."

/ 9. titulo. "ad rem pertinet nosce quos animos aduersarii copie quos habeat noster exercitus: que pars sibi magis victoriam repromittat. eiusmodi enim cogitationibus virtus augetur aut frangitur. Cauendum est ne dubitantem formidantemque exercitum ad pugnam publicam aliquando producas."

/ 10. titulo. "Qui ante longum tempus aut omnino nunquam viderunt homines vulnerari vel occidi cum primum aspexerint perhorrescunt: et pauore confusi de fuga magis quam de conflictu incipiunt cogitare. Facilius est ad virtutem nouos inbuere: quam reuocare preteritos."

/ 12. titulo. "Ipsa die qua certaturi sunt milites quid sentiant diligenter explora. nam fiducia vel formido ex vultum verbis incessu moribus cernitur et caetera. et noueris te oportere differre si exercitati bellatores metuunt dimicare. Animis pene omnium hominum hoc naturaliter euenit vt trepident cum ad conflictum hostium venerint: sine dubio autem infirmiores sunt quorum mentes ipse confundit aspectus: sed quo hec remedio formido lenitur si antequam dimices frequenter exercitum tuum locis tutioribus ordines: vnde et videre hostem et cognoscere consuescant: interdum audeant aliquid ex occasione: aut fugent: aut interimant: inimicorum mores aduersariorum arma equos recognoscant: nam quae ex vsu sunt non timentur."

/ 22. titulo. "Qui ante congressum recedit ex acie suis fiduciam minuit: et inimicis addit audaciam."

/ 25. titulo. "Nunquam exultantibus maius solet euenire discrimen quam cum exhibita fortia in formidine commutantur."

/ 26 titulo. et finali. "Nunquam ad certamen publicum perduxeris militem: nisi cum videris eum sperare victoriam."

/ Libro 4. titulo 25. "Necessitas quedam virtutis est desperatio."

/ Lib. 5. et fi. t. i. "Nemo bello lacescere aut facere audet iniuriam ei regno vel populo quem expeditum et promptum ad resistendum vindicandumque cognoscit."

Baldo. 11 fabula. "Hic ope virtutis spes est vbi nulla salutis."

Gualterius de castellione. libro 4. "Spes sane resuscitat egrum Agmen: et in vultu victoria visa sedere."

Gaufridus in poetria capitulo 30. "Si timor incuruet mentem: simulatio vultum Erigat: et clypeo vultus succurre timori. Immo magis sperare velis pigeat patentem Uulgari pallere vultum. si posse sit artum: Dilates animum. si corpus debile: mens sit Fortis: et exiguas vires supplere memento Spe grandi."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 20