Rubrica 21
Rubrica 21
De aduersis occultandis hostibus
FRontinus. Libro 2. titulo 7. "Quintus sertorius cum acie decertaret: barbarum qui ei nunciauerat hirculegiumperiisse pugione traiecit: ne in aliorum notitiam perferret: et ob hoc animi suorum infirmarentur."
/ "Elabiates atheniensis cum abidenis prelio vrgeretur: subitoque magno cursu tristem animaduertisset aduentare taberarium prohibuit palam dicere quid afferret: deinde secreto sciscitatus a farnabendo regio prefecto classem suam oppugnari celatis hostibus et militibus prelium finit: ac protinus ad eripiendam classem ducto exercitu opem tulit suis."
/ "T. Labienius post pharsalicam pugnam cum victis partibus duratium refugisset: miscuit vera falsis et non celato exitu pugne equatam partium fortunam graui vulnere cesaris finxit: et hac simulatione reliquis pompeiarum partium fiduciam fecit."
/ 10 titulo. "Todius in hyspania cum acerrimo prelio conflixisset quod vix dirimerat magno numero vtrimque ceso: complura suorum corpora interempta nocte sepelienda curauit. Hyspani postero die ad simile officium progressi: quia plures ex ipsorum numero quam ex romanis cesos repererant victos se esse secundum eam dinumerationem argumentati: ad conditiones imperatoris descenderunt."
On this page