Text List

Rubrica 23

Rubrica 23

De remouendo timore a suo exercitu

¶ De remouendo timore a suo exercitu. Rubrica 23.

UAlerius maximus: libro 7. titulo de strategematibus. "Tulius hostilius cum omnibus militaribus copiis fidenas aggressus fuit que surgentis imperii romanorum cunabula crebris rebellationibus torpere passe non sunt: finitmisque tropheis ac triumphis altam virtutem eius spes suas vlterius promouere docuerunt. Mecius fufecimus dux abbanorum dubiam et suspectam semper societatis sue fidem repente in ipsa acie detexit. detecto enim romani exercitus latere in proximo colle conscendit pro adiutore speculator pugne futurus: vt aut victis insultaret: aut victores fessos aggrederetur. Non erat dubium quin ea res militum romanorum animos debilitatura esset cum eodem tempore et hostes confligere: et auxilia deficere cernerent. Itaque ne id fieret tullus prouidit concitato enim equo omnes pugnantium globos percucurrit: predicans suo iussu se cessisse mecium. eumque cum ipse signum de disset inuasurum fidenatium terga. Quo imperatorie artis consilio metum fiducia mutauit: proque trepidatione alacritate suorum pectora repleuit."

Frontinus: libro. i. titulo 11. et finali. "Scipio ex Italia in aphricam transportato exercitu cum egrediens nauem perlapsus esset: et ob hoc attonitos milites cerneret id quod trepidationem afferebat constantia et magnitudine animi in hortationem conuertit. et audite inquit milites aphricam oppressi."

/ "Epaminundas thebanus instante aduersus lacedemonios pugna cum sedile in quo resederat succubuisset: et id vulgo pro tristi significatione confusi milites interpretarentur: immo inquit vitamur sedere."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 23