Text List

Rubrica 22

Rubrica 22

De exhortatione et incitatione suorum ad prelium

¶ De exhortatione et incitatione suorum ad bellum. Rubrica. 22.

FRontinus. Libro i. titulo 11. "Fuluius nobilior cum aduersus sapuiciumnumerosum exercitum et successibus tumidum paruis copiis necesse haberet decertare: simulauit vnam legionem. hostium a se corruptam ad proditionem: imperauitque ad eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus quantum quisque pecunie: aut auri argentique haberet conferret vt representari merces proditoribus posset. Se autem his qui contulissent policitus est consummata victoria ampla insuper premia daturum. Que sua persuasio romanis alacritatem attulit et fiduciam: vnde etiam preclari victoria commisso statim bello parata est. Cesar aduersus germanos et regem arionistum pugnaturus confusis suorum animis pro concione dixit nullius se eo die opera nisi decime legionis vsurum quo consecutus est vt decima tanquam precipue fortitudinis testimonio concitarentur et ceteri pudore ne penes alios gloria virtutis esset. A. sabius qui egregie sciebat romanos esse libertatis que contumelia exasperatum et a penis nihil iustum: aut moderatum expectabat misit legatos carthaginem de conditionibus pacis. Quas cum illi iniquitatis et insolentie plenas rettulissent exercitus romanorum ad repugnandum concitatus est. Agefilaus lacedemoniorum dux cum prope ab octo me no scitia ciuitate castra haberet: comporisset. que plerosque ex militibus preciosissima rerum deponere intra munimenta: precepit opidanis ne quid ad exercitum suum pertinens reciperetur: quo ardentius dimicaret miles qui sciret sibi pro omnibus suis pugnandum. Epaminunda dux thebanorum aduersus lacedemonios dimicaturus vt milites non solum viribus suis: verumetiam affectibus adiuuarentur pronuncinauit in concione destinatum lacedemonis si victoria potinentur omnes virilis sexus interficere: vxoribus autem eorum et liberis in seruitutem adductis thebas diruere. Qua concione concitati primo impetu thebani lacedemoninos expugnauerunt. Fabius maximus nequa fiducia nauium ad quas refugium erat minus constanter pugnaret exercitus incendi eas priusquam inieret prelium iussit."

Uegetius de re militari: libro 3. titulo 9. "Desperantibus crescit audacia adhortatione ducis. Et si nihil ipse timere videatur. Crescit animus si ex insidiis vel occasione aliquid fortiter fecerit si hostibus aduerse res ceperint aduenire."

/ 12. titulo. "Monitis oratione ducis exercitus virtus accrescit et animus: precipue si futuri certaminis talem acceperint rationem quasi sint facile ad victoriam peruenturi. tunc inimicorum ignauia vel error ostendendus est: vel si ante a nobis superati sunt commemorandum: dicenda et quibus militum mentes in odium aduersariorum iuxta indignationem moueantur."

Boetius in musica. libro i. capitulo i. "Manifestum est in bello pugnantium animos tubarum carmen accendi."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 22