Rubrica 25
Rubrica 25
De suis infidelibus seu criminosis caute emittendis vel puniendis
VAlerius maximus: libro 2. de disciplina militari. "Aspero et abscisso castigationis genere militaris disciplina indiget: quia vires armis constant. que vbi a recto tenore desiuerint oppressura sunt nisi opprimantur."
¶ Frontinus libro. 3 titulo 16. "Diodotus cum presidio amphybolim tueretur et duo milia tracharum suspecta haberet que videbantur vrbem direptura mentitus est paucas hostium naues proximo littori applicuisse easque diripi posse qua specie simulata trachas emisit: ac deinde clausis portis non recepit."
¶ Uegetius: de re militari: libro 3. titulo 4. "Dux debet esse attentus vt in omnibus legionibus siue auxiliis vel vexillationibus tribunis vicariis principiisque. siqui turbulenti vel sedi tiosi fuerint milites. non pro inuidia suggerentium sed procerum agendum aliquid quod ipsius prope videatur optabile: aut ad castra vrbesque deputet minuendas atque seruandas: tanta subtilitate vt cum abiiciuntur videantur electi. Nunquam enim ad contumaciam pari consensu multitudo prorumpit: sed incitatur a paucis: qui viciorum scelerumque impunitate sperant peccare cum plurimis. Quod si fieri medicinam necessitas extrema persuaserit. rectius est more maiorum in auctores criminum vindicari: vt ad omnes metus ad paucos pena perueniat."
On this page