Rubrica 26
Rubrica 26
De infidelitate suorum eminentium dissimulanda et caute corrigenda
FRontinus. Libro 3 titulo 16. "L. Marcellus cognito consilio bartei nolani qui corrumpere ad defectionem populares studebant et hannibali gratificabant quod illius beneficio curatus inter canenses saucius: et ex captiuitate remissus ad suos erat qui interficere edes ne supplicio. eius reliquos concitaret nolanos non audebat: accersitum ad se allocutus est dicens fortissimum eum militem quod ante ignorasset hortatusque est vt secum moraretur: et super verborum honorem equum quoque ei donauit. Qua benignitate non illius tantum fidem: sed etiam popularium qui ex illo pendebant sibi obligauit."
/ Libro 4. et finali. titulo 7. et finali. "O. Maximus tranfugere ad hostes volentem stantem tabilium nobilem clare opere equitem vocari ad se iussit: eique se excusauit qui inuidia commilitonum virtutes illius ad ind tempus ignorasset. Tum donato ei equo pecuniam insuper largitus obtinuit vt quem ex conscientia trepidum accersierat: letum admitteret: et ex dubio in reliquum non minus sidelem quam fortem haberet equitem."
On this page