Rubrica 29
Rubrica 29
De cautelis tollendi vel minuendi hostibus animositatem dimicandi
FRontinus. Libro 2. titulo 4. "G. suplicius petitus consul: contra gallos di micaturus iussit muliones clam in montes proximos cum mulis abire: et ide conserto iam prelio velut equis insidentes obstentare se pugnantibus. Quare galli existimantes aduentare auxilia romanis cessere iam pene victores."
/ "Manus circa aquas sextias cum in animo haberet postera die depugnare aduersus theotonos marcellum cum parua manum equitum peditumque nocte post hostium terga misit et ad implendam multitudinis speciem agasones lixasque armatos simul ire iussit. Iumentorumque magnam partem instratorum cum tuniculis vt per hoc facies equitatus obieceretur precepitque vt cum animaduertisset nuri prelium ipsi in terga hostium descenderent. Qui apparatus tantum terroris intulit quod asperimi hostes in fugam versi sunt."
/ "Licinius crassus fugitiuorum bello apud calamatium educturus milites aduersus castum et camoneum duces gallorum duodecim cohortes cum catone portio et marcio ruffo. legatis post montem circummisit. Qui cum commisso iam prelio a tergo clamore sublato decurrissent: ita fuderunt hostes vt vbique fugatis quod capescerent."
/ "Ualerius leuinus aduersus pyrhumocciso quodam gregali tenens gladium cruentum exercitui vtrique persuasit pyrrhum interemptum. Quamobrem hostes destitutos se ducis morte credentes consternati a mendacio se pauidi in castra receperunt."
/ Titulo 5 "Alchiabides dux atheniensium nauali praelio decertaturus constituit malos quosdam in promuntorioprecepitque his quos ibi relinquebat vt cum commissum prelium sensissent panderent vela. Quo facto consecutus est vt hostes aliam classem in auxilium superuenire ei arbitrati verterentur."
/ Titulo 7. "M. Cato cum ambrachiam eo tempore quo socie naues ab etolis oppugnabantur imprudens vno lembo appulisset tanquam nihil secum presidii haberet: cepit signum voce gestuque dare quo videretur subsequentes suorum naues vocare. Ea asseueratione hostem terruit tanquam plane appropinquarent: qui quasi ex proximo citabantur. Etoli ne aduentu romane classis opprimerentur reliquerunt oppugnationem."
/ Libro. 4. et finali. titulo 7. "Mago cum locri obsiderentur a crispino classis nostre perfecto diffundit ad romana castra rumorem. Hannibalem ceso mario ad liberandum obsidione locros venire. clam deinde equites emissos iussit a montibus qui in conspectum erant se offendere. Quo facto effecit vt crispinus hannibalem adesse ratus conscendens nauem fugeret:"
On this page