Text List

Rubrica 30

Rubrica 30

De turbandis hostibus

¶ De cautelis fligendi hostes vano terrore. Rubrica 30

UAlerius maximus libro / Titulo Stratege matibus. "Agatocles siracusarum rex cum vrbem eius maiore ex parte carthaginenses occupassent exercitum suum in aphricam transiecit: vt metum metu vim vi discuteret: nec sine effectu nam repentino eius aduentu perculsi peni libenter incolumitatem suam salute hostium redimerunt: pactique sunt vt in eodem tempore: et aphrica siculis et siculi punicis armis liberarentur."

Frontinus: libro. i. titulo 3. "Scipio manente in Italia hannibale transmisso in aphricam exercitu necessitate carthaginensibus impo suit reuocandi hannibalem. Sic a domesticis finibus hostile transtulit bellum."

/ Titulo. 8 "M. Curius aduersus sabinos qui ingenti exercitu conscripto relictis finibus suis nostros occupauerant occultis itineribus manum misit que desolatos agros eorum vicosque per diuersa incendit. Sabini ad arcendam domesticam vastitatem recesserunt. Curio contingit et vacuos infestare hostium fines: et exercitum sine prelio auertere sparsumque cedere."

/ Libro. 3. titulo 6. "P. Cornelius Scipio intellecta difficultate expugnandi deliuinum: quia concursum omnium defendebatur. aggredi alia oppida cepit: et euocatis ad suam defendendam singulis vacuatum auxiliis deliuinumcepit"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 30