Text List

Rubrica 32

Rubrica 32

De cautelis inferendi hostibus veras occasiones recedendi ab instanti oppressione

¶ De turbandis hostibus. Rubrica 32.

FRrontinus. Libro 2.. titulo i. "Fabius maximus non ignarus gallos et samnites primo impetu preualere: suorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiam incalescere. imperauit militibus contenti essent primo congressu substinere: vt hostem mora fugaret. Quod vbi successit: admoto etiam subsidio suis in prima acie vniuersis viribus oppressum fudit hostem."

/ "Phylippus ad cheroniam memor sibi esse militem longo vsu duratum. Atheniensibus acrem quidem sed inexercitatum et impetu tantum violentum ex industria traxit prelium. moxque languentibus iam atheniensibus concitatus intulit signa et ipsos cecidit."

/ Titulo 2. "Marius aduersus cymbros actheutonos. constituta die pugnaturus fitmatum cibo militem ante castra collocauit vt per aliquantulum spacii quo aduersarii dirimebantur exercitus hostium potius labore itineris profligaretur. fatigationi eorum deinde incommodum aliud obiecit: ita ordinata suorum acie vt aduerso sole vento et puluere barbarorum occuparetur exercitus."

/ "Temistodes dux atheniensium. cum videret vtilissimum grecie aduersus multitudinem xersis nauium in angustiis salaminis decernere idque persuadere ciuibus non posset. solertia effecit vt a barbaris ad vtilitates suas greci compellerent. simulata namque proditione misit ad xersem qui indicaret populares suos de fuga cogitare: difficilioremque rem ei futuram si singulas obsidione aggrederetur. Qua ratione efficit vt exercitus barbarorum primum inquietaretur dum tota nocte in statione custodie est. deinde vt sui mane integris viribus cum dictis barbaris vigilia marcentibus confligerent: loco vt voluerat arto in quo xersesmultitudine qua prestabat vti non posset."

/ Titulo 5. "Hannibal aduersus mucium dictatore nocte in tempesta: sexcentis equitibus imperauit vt plures turmas segregati per vicos sine intermissione circa castra hostium se ostentarent. Ita tota nocte romanis in vallo statione ac pluuia que forte continuata fuerat inquietatis confectisque. cum receptui signum iam minus dedisset hannibal suos requietos eduxit et castra eius inuasit."

/ "Epaminundas thebanus in eundem modum cum lacedemonii archinon vallo ducto pelaponneson tuerentur. paucorum opera leuis armature tota nocte inquietauit hostem: ac deinde prima luce vocatis suis cum lacedemoniis se recepissent subito vniuersum exercitum quem quietum habuerat ad mouit: et per ipsa munimenta destituta pro pugnatoribus irrupit."

/ Titulo 96. "Marius victis prelio theutonis reliquias eorumque nox circumuenerat circunsedens sublatis subinde clamoribus per paucos suorum territauit insomnemque hostem detinuit: ex eo assecutus vt postero die inrequietum facilius de bellaret."

/ Libro 3. titulo 17. "Emilius paulus vniuersis liguribus improuiso ad ortis castra eius. Simulatio timore diu continuit militem. deinde fatigatoriam hoste a quattuor portis eruptione facta strauit cepitque ligures"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 32