Rubrica 33
Rubrica 33
De fatigandis seu inquietandis hostibus ante conflictum
LUcanus Libro primo. "Dum trepidant nullo firmante robore partes. Tolle moras. semper nocuit differre paratis."
¶ Frontinus: libro 2. titulo i. "B. scipio in hyspania cum comperisset hasdrubalem penorum ducem ieiuno exercitu mane processisse in aciem continuit in horam septimam suos: quibus preceperat vt quiescerent et cibum caperent. Cumque hostes inedia siti mora sub armis satigati repetere castra cepissent subito copias duxit et commisso prelio vicit."
/ "Metellus pius in hyspania aduersus hir culeumcum ille in oriente protinus die instructam aciem vallo eius admonuisset feruidissimo tunc tempore anni in castra suos continuit in horam diei sextam atque ita fatigatos estu facile integris et recentibus suorum vicit viribus."
/ "Uirgeneus consul in voleis cum precurrere hostes effusos ex longinquo vidisset quiescere suos ac defixa teneri pila iussit: tunc anhelantem integris viribus exercitus sui aggressus auertit."
/ " Cesarbello ciuili: cum exercitum afranii et petreii circunuallatum situ angerent: Isque ob hoc exasperatus intersectis omnibus impedimentis ad pugnam descendisset: continuit suos: arbitratus alienum dimicandi tempus: quod aduersarios ira et desperatio incenderat."
/ " Gneuspompeius fugientem mitridatemcupiens ad prelium compellere elegit tempus dimicationi nocturnum: vt abeunti se opponeret: atque ita preparatus subitam hostibus necessitatem decertandi iniecit. preterea sic constituit aciem vt pontiquorum quidem oculos perstringeret aduersa luna: suis autem illustrem et conspicuum preberet hostem."
/ "Luculus aduersus mitridatem et triganemin armeniam maiorem apud triganam cretam cum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet hostes innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem vsus hoc eius incommodo: nondum ordinatam hostium aciem inuasit: atque ita protinus dissipauit vt ipsi quidem reges abiectis insignibus fugerent."
/ Libro 3. titulo 17. et penultimo. " Gneuspompeius fugientem ad duratium non tantum obsidione liberauit suos: verumetiam post eruptionem quam opportuno loco et tempore fecerat cesarem ad castellum quod duplici monitione instructum erat auide irrumpentem exterior ipse circumfixus corona obligauit: vt ille inter eos quos obsidebat et eos qui extra circumuenerant medius non leue periculum et detrimentum senserit."
/ Libro 4. et finali. titulo 7. et finali. "P. Scipio in lidia cum die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum antiochi videret: nec homines tantum aut equos deficere: verum arcus quoque madentibus neruis inhabiles factos: exhortatus est fratrem vt postero quamuis vt religioso die committeret prelium. Qua quidem sententia secuta victoria est."
¶ Uegetius de re militari: libro. titulo 11. "Ueteribus seculis mos fuit parco cibo curatos milites ad certamen educere: vt audaciores sumptu esce redderentur: et longiore conflictu non fatigarentur inedia. Obseruetur ne longo spacio fatigatum militem ne ue lassos post cursum equos ad publicum prelium cogas. Multum enim virium labore itineris pugnaturus amittit. Impar conditio est lassi cum reparato sudati cum alacri currentis cum eo qui stetit subire conflictum."
/ 13. titulo. "Bonum ducem conuenit nosse magnam partem victorie ipsum locum in quo dimicaturus est possidere. labora ergo vt conserturus manuum primum auxilium capias ex loco qui tanto vtilior inuenitur quatosuperior fuerit occupatus. In subiectos enim vehementius tela descendunt: et maiore impetu obnitentes pars altior pellit: qui aduerso nititur cliuo duplex subit cum loco et hoste certamen"
/ 14. titulo. "Ordinaturus aciem tria debet ante prospicere: solem: puluerem ventum. nam sol ante faciem eripit visum. ventus contrarius tua inflectit ac deprimit hostium adiuuat tela. puluis a fronte congestus oculos impedit et claudit. In itineribus iam fatigatis: in fluminum transgressione diuisis: in paludibus occupatis: in iugis montium laborantibus: in campis exsparsis: atque securis in mansione dormientibus. opportunum semper prelium infertur. Cum aliis negociis occupantur hostes: prius interimantur quam preparare se possint. In imparatos conturbatos: quia facilius hostis incumbit. Imparatis cibum capientibus in intinere lassis equos: suos pascentibus: ac nihil tale suspicantibus: superuentus: afsolet fieri: quod et nobis vitandum est: et hosti in huiusmodi occasionibus pernicies inferenda. in hoc enim casu oppressis nec virtus potest nec multitudo prodesse."
On this page