Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De fortuitis aut fatalibus accidentibus aduersitatis vel prosperitatis

¶ De fortuitis ac fatalibus accidentibus aduersitatis vel prosperitatis. Rubrica 2.

ARistoteles reho libro 2. capitulo 24. "Hominibus multa cadunt non verisimilia. fit enim quod praeter verisimile."

/ Idem ethicorum libro i. capitulo i. "Multis contingunt detrimenta ex bonis Iam enim quidam perierunt propter diuitias. alii vero propter fortitudinem."

/ Idem magnorum moralium. libro i. capitulo i. "A fortuna et diuitie fiunt: et principatus: et vtilitur quecumque in potentie ordinem conueniunt."

Uirgilius eneide. titulo 10. circa medium. "Nescia mens hominum fati sortisque future."

Tullius rethoricorum artis noue. libro 5. capitulo 10. "Omnia subiecta sunt sub fortune dominatione. Erant qui in prosperis fortune rebus cunctos se putant fugisse. Et non multum potest obesse fortuna qui sibi firmius in virtute quam in casu praesidium collocauit."

/ Idem de amicitia. "Non solum ipsa est ceca fortuna: sed etiam plerumque efficit cecosquos complexa est."

Seneca epistolarum ad lucillum. libro 13. epistola 7. et penultimo. "Sapiens vicit virtute fortunam."

/ libro 18. epistola 2. "Nullus contra fortunam inexpugnabilis murus est."

/ libro 17. epistola 3. "Erant qui aut boni aliquid nobis: aut mali iudicant tribuere fortunam: materiam dat bonorum et inicia rerum apud nos in malum bonumue exiturarum. Ualentior enim omni fortuna animus est: et in vtramque pertem ipse res suas ducit beateque ac misere vite sibi causa est."

/ Idem tragediarum in hyppolito. capitulo 10. "Res humanas ordine nullo. Fortuna regit: spargitque manu. Munera ceca."

/ In medea. capitulo 3. "Fortuna opes auferre: non animum potest."

Lex digestorum. titulo de minoribus. libro. verum. "Quod facto contingit cui ius patrifamilias quamuis diligentissimo potest contingere."

/ Titulo de administra rerum ad ciuitatem pertinente. libro 2. §. si eo tempore. "Fortuitos casus nullum hominum consilium prouidere potest."

Lex codice. titulo de prescriptione. xxx. annorum. libro. finali. "Sortes humane multe sunt: que nec dici nec enummerari possunt."

Ualerius maximus. libro 7. titulo i. "Patet fortunam aduersas res cupido animo infligere: secundas parco tribuere."

Fulgentius mitologiarum. in prohemiis. "Felicitatis nouerca fortuna est: que amarum quodam humanis interserit: semper negociis."

Cato. capitulo 3. "Indulget fortuna malis: vt ledere possit."

/ Capitulo. 5. et finali. "Cum sis incautus nec rem ratione gubernes: Noli fortunam que non est dicere cecam."

Boetius de consolatione. libro 2. capitulo 3. "Fortuna fingitur toqui hec verba: Hec nostra vis est. hunc continuum ludum ludimus. Rotam volubili orbe versamus nunc insima summis: nunc summa infimis mutare gaudemus. Ascende si placet: sed ea lege ne vti cum ludicri mei ratio poscet deserere iniuriam putes. Quid tragediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem."

/ 5. capitulo. "Rara est fortuitis rebus manendi fides."

Cassiodorus: epistolarum libro 4. epistola 47. "Homines cumledere cupiunt beneficia frequenter impertiunt."

Uersificator fabularum esopi. 42 fabula. "Cum lesit miseros fortunam medetur eisdem."

Auctor libelli qui dicitur pamphylus. capitulo 13. "Obstitit interdum factis fortuna virorum. Propositumque suo non sinit esse loco. Sic nocuit multis: multos tamen illa beauit. Uiuit in hoc mundo taliter omnis homo."

Gualterius de castellione. libro 2. "Casus ruit improuisus in omnes."

Bertrandus hyconomica. capitulo i. "Licet omnium rerum mundanarum status et exitus negociorum sub fortuna laborent: non tamen hoc timore est viuendi regula omittenda."

/ 24. capitulo. "Seruans doctrinam raro accusabit fortunam: Raro diligentiam cum infortunio sociabis. Sed rarius a pigritia infortunium separabis."

Prouerbia vulgaria. "Achi dio vol bene dormando geuene Achi dio vol male le pegore ge da de dente Achi dio vol male el ge tole elseno."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2