Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De naturali mutabilitate status cuiusque

¶ De naturali mutabilitate status cuiuscunque Rubrica. 4.

SAlomon in prouerbiis. capitulo 24. "Septies cadet iustus et resurget."

Aristoteles methaurorum: libro i. "Omnia permutantur tempore."

Iesus filius sirach in ecclesiastico. capitulo 18. "A mane vsque ad vesperum immutatur tempus."

Ouidius methamorph. libro 15. et finali. "Nec species sua cuique manet: rerumque nouatrix. Ex aliis alias reparat natura figuras. Nil equidem constare diu sub imagine eadem Crediderim."

Quintilianus declamationum. 8 declamatione. "Sepe in vnum summa decidunt."

Seneca de consolatione ad marciam: "Omnia humana breuia et caduca sunt. Quicquid ad summum venit ad exitum prope est. Ubi incremento locus non est vicinus occasus est."

Lucanus. libro i. circa principi. "Sumisque negatum Stare diu. In se magna ruunt."

Lex codice. titulo de veteri iure enucleando. libro ii. §. sed quia diuine: "Humani iuris conditio semper in insinitumdecurrit: et nihil est in ea quod stare perpetuo possit. multas etenim formas edere natura nouas deproperat."

Lex autentico. titulo de non alienandis et caetera. §. vt autem. "Quid erit stabile inter homines et ita immobile vt nullam patiatur immutationem: cum omnis noster status sub perpetuo motus consistat."

/ Titulo vt omnes obediant iudicibus et caetera. §. hanc dicentes: "Nihil pene in semetipso manet: sed currit natura semper multas euoluens mutationes: quas neque prouidere facile est neque predicere."

Claudianus. libro i. "Mobile mutatur semper cum principe vulgus."

Prosper sub vlti. capitulo. "Non idem status est agris: non vrbibus vllis. Omniaque in fine precipitata ruunt."

Boetius de consolatione. libro 2. capitulo 5. "Ullam nehumanis rebus constantiam inesse reris: cum ipsum sepe hominem velox hora dissoluit."

/ 6 c. "Constat eterna positumque lege est: vt constet genitum nihil."

Cassiodorus: epistolarum. libro 3. epistola 49. "Humane res mutabilitate quatiuntur."

Uersificator fabularum esopi. fabula 44. "Stare diu nec vis nec honor nec formam nec etas Sufficit in mundo: plus tamen ista placent."

Gualterius de castellione. libro 9. et penultimo. "Res ita se prebent vt nulli phas sit in vno Semper stare gradu."

Ricardus iudex venuxinus libro de pertractione nuptiarum. capitulo 35. "Transit honor: pereunt preciosa: iuuenta senescit. Deficiunt vires: gloria queque perit."

/ Capitulo. 45. "Elatis raro: gloria longa datur. Ardua namque cadunt: et tumefacta crepant."

Prouerbia vulgaria. "El mal dura: ma el non regna"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4