Rubrica 5
Rubrica 5
De pressura temporis
PSalmista. 89. pslamus. "Anni nostri sicut aranea meditabuntur. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor"
/ 111. psalmus. "Omnes sicut vestimentum veterescent: et sicut opertorium mutabis eos domine: et immutabuntur."
/ 112. psalmus. "Homo sicut fenum: dies eius tanquam slos agri: sic et efflorebit. quoniam spiritus pertransibit in illo: et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum."
¶ Salomon in ecclesiaste. capitulo 3. "Omnia tempus hahent: et suis spaciis transeunt vniuersa sub sole."
¶ Iesus filius sirach: in ecclesiastico. capitulo 18. "Omnis caro sicut fenum veterescet. Sicut folium fructificans in arbore viridi alia generantur et alia deiiciuntur. Sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur."
¶ Ouidius sine titulo: seu amorum libro i. epistola 4. "Labitur occulte: fallitque volatilis etas. Et celer admissis labitur annus equis."
/ Idem de arte amandi. libro 2. "Fortuma bonum fragile est: quantumque accedit ad Fit minor: et spatio carpitur ipsa suo. (annos"
/ Libro. 3. et fina. "Nec que preteriit hora redire potest. Utendum est etate: cito pede labitur etas. Nec bona tam sequitur quam bona prima fuit"
/ Idem methamorph. libro 10. "Labitur occulte fallitque volatilis etas. Et nihil est annis velocius."
/ Libro. 15. et fina. "Cuncta fluunt: omnisque vagans format imago. Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu. Non secus ac flumen: neque enim consistere flumen. Nec leuis hora potest: sed vt vnda impellitur vnda Urgeturque prior veniente vrgentque priorem. Tempora sic fluunt pariter: pariterque sequuntur Et noua sunt semper: nam quod fuit ante relictum est. Fitque quod haut fuerat: momentaque cuncta nouantur Tempus edax rerum: tuque inuidiosa vetustas Omnia destruitis: viciataque dentibus eui. Paulatim lecta consumitis omnia morte."
/ Idem de fastis. libro 6. et finali. "Tempora labuntur tacitisque senescimus annis. Et fugiunt freno non remorante dies."
/ Idem de ponto. libro 4. et finali. epistola 8. "Tabida consumit ferrum lapidemque vetustas. Nullaque res maius tempore robur habet."
¶ Quintilianus declamationum. 12. declamatione. "Cito labitur dies. Procliuis in pronum fertur etas. Senectus magna pars mortis est."
On this page