Text List

Rubrica 7

Rubrica 7

De fletu et lamentatione

¶ De fletu et lamentatione. Rubrica. 7.

SAlomon in ecclesaste capitulo 3. "Tempus flendi et tempus ridendi."

Hieremias propheta in libello lamentationum. capitulo i. "Ciuitas hierusalem destructa fingitur lamentari his verbis: O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus: quoniam vindimiauit me sicut locutus est dominus in die ire furoris sui."

/ 3. capitul. "Item ciuitas hierusalem destructa fingitur lamentari his verbis: Tetendit scilicet deus arcum suum. et posuit me quasi signum ad sagittam."

/ 4. capitulo. et finali. "Populus israel destructa hierusalem fingitur lamentari his verbis: Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster: cecidit corona capitis nostri: ve nobis quia peccauimus."

Iesus filius sirach in ecclesiastico. capitulo 22. "Modicum plora supra mortuum: quoniam requieuit. Luctus mortui septem diebus: fatui autem et impii omnes dies vite illorum."

Tullius tusculanarum questionum. libro 2. "Quid fletu muliebri viro turpius."

Ouidius epistolarum. 2. epistola. "Heu patior telis vulnera facta meis."

/ Epistola. 6. "Non expectato vulnus ab hoste tuli."

/ Epistola. 7. "Flendo diffundimus iram."

/ Idem de tristibus. libro i. epistola i. "Tot mala sum passus quot in ethere syderalucent Primaque quot siccus corpora puluis habet."

/ Epistola. 4. "Omnia iam fient: fieri que posse negabam. Et nihil est de quo non sit habenda fides. Hec ego vaticinor: quia sum deceptus ab illo Laturum misero quem mihi rebam opem."

Libro 3. epistola 3. "Quod tibi qui metit non habet ipse valle."

Epistola. 8. "En ego cum caream patria vrbisque domique. Raptaque sunt adimi que potuere mihi."

Libro. 4. epistola. 3. "Est quedam flere voluptas. Expletur lachrymis egeriturque dolor."

/ Libro. 5. epistola. 15. "Hanc tuus e getico tibi mittit naso salutem: Mittere si quisquam quo caret ipse potest."

Libro. 6. et finali. epistola i. "Uerba miser frustra non profutura prodo."

/ Idem de ponto. libro 3. epistola i. "Interdum lachryme pondera vocis habent."

Quintilianus declamationum. 3. declamatione. "Inter luctus et desperationes feda viuacitate duramus"

/ 9. declamatione. "Unusquisque luctibus ac lachrymis suis credit accedere quandam dignitatem si miserrimus esse videatur."

Paulus apostolus: epistola ad romanos. capitulo 12. "Gaudere cum gaudentibus: flere cum flentibus."

Seneca tragediarum in thyeste. capitulo 11. et penultimo. "Flendi miseris dira cupido est."

/ In hyppolito capitulo 9. "Sed pone questus: non leuat miseros dolor"

/ Capitulo. 5. "At si quis vltro se malis offert volens Seque ipse torquet: perdere est dignus bona."

/ In troa. capitulo 9. "Fletus erumnas leuat."

/ In medea. capitulo 3. "Leuior est dolor qui capere confilium potest. Et clepere sese."

/ In agamenone. capitulo 7. "Magis exuriunt que secrete lacerant cure."

/ In hercule etheo. capitulo 2. "Mortis habet vices: Lente cum trahitur vita gemitibus."

/ Idem epistolarum ad lucillum libro 7. epistola 10. "Nec sicci sint oculi amico amisso: nec fluant: lachrymandum est: non plorandum."

/ Libro 13. epistola 3. "Noli mala tua facere tibi ipsi grauiora: et te querelis onerare."

/ Libro 17. epistola 8. et penultimo. "Iniquum est queri de eo quod vni accidit et omnibus restat. Stultius nihil et quam famam captare tristitie et lachrymas approbare quasi iudicio sapienti viro."

/ Idem de remediis fortuitorum. epistola 10. "Clamorem dolor exprimit."

/ 16. epistola. "Stultus es qui fles casus mortalium: quid istic aut nouum aut mirum."

/ Idem de ira. libro i. "Inualidum omne natura querulum est."

/ Idem in prouerbiis: "In calamitoso risus est iniuria est."

Iuuenalis libro 5. et finali. satyra i. "Ponamus nimios gemitus: flagrantior equo Non debet dolor esse viri: nec vulnere maior"

Boetius de consolatione. libro i. capitulo i. in principi. "Carmina qui quondam studio florente peregi: Flebilis heu mestos cogor inire modos."

Auctor libelli qui dicitur pamphylus. capitulo 20. "Stulte quid insanis: cum te dolor vrget inanis. Acquirit gemitus premia nulla tuus. Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum. Terge tuas lachrymas prospice quid facias."

Gaufridus in poetria. capiutlo 32. "Si doleas sine teste dole mentisque dolorem Ignoret facies: quia si dolor intimus hora Carpit et emacerat: animus iocundior hostem. Nutrit et impinguat: et gaudia suggerit illi Exugens tua membra dolor."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 7