Rubrica 6
Rubrica 6
De tristitia
¶ Isocrates in exhortationibus. capitulo 2. "Assuefac teipsum existere non mestum: sed discretum: propter illud enim temerarius: propter hoc autem cordatus reputaberis. Intristis eris si alienas iacturas intuitus fueris: et memores teipsum existere hominem."
¶ Aristoteles rethoricorum. libro i. capitulo 20. "Solicitudines et studia et conatus tristes necessaria enim et violenta hec. Si non assuesiam. sic emim consuetudo facit delec. Irati tristantur vehementer non punientes"
/ Idem ethicorum. libro 3. capitulo 8. "Difficilius est tristitiam substinere: quam a delectationibus abstinere."
¶ Iesus filius sirac: in ecclesiastico. capitulo 30. "Tristitiam non des anime tue: et non affligas temetipsum in consilio tuo. Tristitiam longe expelle a te. Multos enim occidit tristitia: et non est vtilitas in illa."
/ 34. capitulo. "A tristitia festinat mors. Tristitia cordis flectit ceruicem. Ne dederis in tristitia cor tuum: sed repelle eam a te."
¶ Tullius tusculanarum questionum. libro 3 "Qui id quod mutari non potest metuit: is viuere animo quieto nullo modo potest."
/ Libro 3 "Quid est quod plus valeat ponendum dolorem quam cum est intellectum nihil profici et frustra esse susceptum."
/ Idem phylippicorum. libro 2. "Homines quamuis in turbidis rebus sin: tamen si modo homines sunt interdum animis relaxantur."
/ Idem de ponte. libro i. epistola 5. "Mensque pati durum sustinetegra nihil. Parcendum est animo miserabile vulnus habenti."
¶ Quintilianus declamationum. 4. declamatione. "Humane infirmitatis ista natura est vt ex omnibus accidentibus grauissimum putet quisque quod patitur."
/ 5. declamatione. "Hec omnibus natura est vt sua cuiusque calamitas precipue misera atque intoleranda videatur."
¶ Paulus apostolus: epistola. 2. ad corinthios. capitulo 7. "Que secundum deum tristitia est: penitentiam in salute: stabilem operatur. Seculi autem tristitia mortem operatur."
/ In edipo. capitulo 3. "Ubi lecta duris mixta in ambiguo iacent: Incertus animus scire cum cupiat timet."
/ Capitulo. 12 et penultimo. "Dulce merenti populus dolentum Ferre quam sortem patiuntur omnes: Nemo recusat."
/ In agamenone. capitulo 6. "Clades scire qui refugit suas: Grauat timore: dubia plus torquent mala."
/ In hercule etheo. capitulo 6. "O si pateant pectora ditum. Quantos intus sublimis agis Fortuna metus."
/ Idem epistolarum ad lucillum. libro 2. epistola 6. et finali. "Ne sis miser ante tempus: cum illa que velut iminentia expauisti fortasse numquam vetera sunt: certe non venerunt: Etiam si futurum est quid inuuat dolori suo occurrere: satis cito dolebit cum venerit: interim tibi meliora promitte. Sepe metum tempora."
/ libro 7. epistola 10. "Turpissimum est in homine prudente remedium meroris laxitudo merendi. Nulla res citius in odium venit quam dolor. Dolor recens consolationem inuenit: et aliquos ad se adducit: inueteratus vero deridetur: nec immerito: aut eim simulatus aut stultus est."
/ libro 13. epistola 3. "Tam miser est quisque quam credit. Quicquid expectatum est diu: leuius accedit."
/ libro 14. epistola 2. "Non affligitur sapiens liberorum amissione: non amicorum. eodem emm animo fert illorum mortem quo suam expectat. Quid est dementius quam agi futuris: nec se tormto reseruare: sed acersire sibi miserias."
/ libro 17. epistola 4. et penultimo. "Superuacuum est dolere: si nihil dolendo proficias. Nemo libenter tristi conuersatur."
/ Idem de tranquillitate animi: "Tollerabilius est non acquirere quam amittere. Letiores videbis quos numquam fortuna respexit quam quos deseruit. Nihil tam acerbum in quo non equus animus solatium inueniat."
/ Idem de consolatione ad paulinum. "Nihil est difficilius quam magno dolori paria verba reperire. Quid tam humile ac muliebre est: quam consumendum se dolori committere."
¶ Lex digestorum titulo ad legem iulis de adulteriis. libro. si adulterium cum incestu. §. imperatores. "Difficillimum est iustum dolorem temperare."
¶ Auctor libelli de formula honeste vite. capitulo 3. "Magnum animi bonum est: non tremere: sed constare sibi et finem huius vite intrepidus expectare."
¶ Maximianus: "Pena minor certam subito perferre ruinam. Quam timens grauius substinuisse diu. Dura satis miseris memoratio prisca bonorum"
¶ Fulgentius. libro 2. fabula. 14. "Sapiens doloremsuum aut benignitati commendat que omnium munus est: aut obliuioni."
¶ Cassiodorus: epistolarum libro 5. epistola 44. "Grauiter si quidem dolet iniuria que contigerit insperata: et si inde proueniat dolus: vnde credebatur auxilium peruenire."
/ libro 8. epistola 20. "Bonum insolitum plus amatur: et sequenti gaudio confert dulcedinem ipsa praemissa tristitia."
/ libro 11. epistola 15. "Facile onus af flictionis sentiunt qui vti suauibus delitiis non consueuerunt."
/ 18. epistola. "Piaculum quodam est inter tristes velle gaudere. Et humanitatis refugit affectum qui dolorem non sequitur alienum."
Capitulo. 64. et finali. "Ut grauiter doleat non pertinet ad sapientem Cum dolor ad dominium premia nulla refert. Hoc moderanturhabet reperari qui nequit arte."
¶ Isydorus solliloquiorum libro i. capitulo 2. "Define tristis esse. Tristitiam repelle a te. Mestitie noli succumbere. Non perseueres in dolore."
¶ Bernardus. libro de improbatione viciorum. capitulo 5. "Crebris tristitiis annihilatur homo. Tristis abhorretur: nec socialis erit."
On this page