Rubrica 1
Rubrica 1
De laboriositate et vanitate vite
QUartus et vltimus liber quin te partis tractat de morali consideratione vite et mortis sub his titulis. ¶ De laboriositate et vanita te vite. Rubrica. i.
/ 13. capitulo. "Homo natus de muliere: breui viuens tempore: repletur multis miseriis: qui quasi flos egreditur et conteritur: et fugit velut vmbra et numquam in eodem statum permanet."
¶ In genesi. capitulo 3. "In sudore vultus tui vesceris pane tuo: donec reuertaris in terram de qua sumptus es: quia puluis es: et in puluerem reuerteris."
¶ Paralypomenon. libro i. capitulo 28. et penultimo. "Dies nostri quasi vmbra super terram: et nulla est mora."
/ 2. c. "Ait salomon: cum me conuertissem ad vniuersa opera que fecerunt manus mee et ad labores in quibus frustra sudaueram: vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi: et nihil permanere sub sole. Ait salomodo Moritur doctus vt indoctus similiter: et idcirco teduit me vite mee: videntem mala esse vniuersa sub sole: et cuncta vanitatem atque afflictionem spiritus. Cuncti dies hominis doloribus et erumnis pleni sunt: nec per noctem mente requiescet."
/ 3. capitulo "Cuncta scilicet animalia subiacent vanitati: et omnia pergunt ad vnum locum: de terra facta sunt: et in terram paritur reuertuntur."
/ 5. capitulo. "Sicut egressus est homo nudus de vtero matris sue: sic reuertetur: et nihil auferet de labore suo."
¶ Iesus filius sirach in ecclesiastico. capitulo 40. "Occupatio magna creata est omnibus: et iugum graue super filios adam: a die exitus de ventre matris eorum vsque in diem sepulture in matrem omnium. i. in terram."
¶ Quintilianus declamationum. 5. declamatione. "In hac asperrima conditione fragilitatis humane nemo pene mortalium impune viuit."
¶ Seneca tragediarum in hyppolito. capitulo 9. "O vita fallax: abditos sensus geris. Aisque pulchram turpibus faciem induis."
/ Idem de consolatione ad marciam: "Plena et infesta variis casibus vita est: a quibus nulla longa pax: vix inducie sunt. Nihil tam fallax vt vita humana: nihil tam insidiosum."
/ Idem de remediis fortuitorum. capitulo 2. "Peregrinatio est vita hoc: cum multum ambulaueris demum redeundum est."
/ 21. capitulo. et finali. "Mors exilium luctus dolor non sunt. supplicia: sed tributa viuendi. Neminem illesum fata transmutant."
¶ Maximianus: "Iam nihil est totum quod viximus: omnia secum Tempus preteriens horaque summa trahit."
¶ Prosper sub. 82. epigramma. "Instant terrenis infesta pericula rebus. Feruent pro dannis prelia perque tueris. Et nihil est inter carnalia vota quietum. Nec pax solicitis: nec modus est cupidis."
¶ Isydorus solliloquiorum libro i. capitulo 4. "Uita ista lachrymis plena est. Uita insta a fletibus in choat. Flentes proiicimur miseram in hanc vitam."
¶ Bernardus. libro de improbatione viciorum. capitulo 9. et finali. "Omnia quae cernis vanarum gaudia rerum. Umbra velut tenuis veloci fine recedunt."
On this page