Rubrica 2
Rubrica 2
De vite breuitate et quantitate
¶ Paralypomenon. libro i. capitulo 28. et penultimo. "Dies nostri quasi vmbra super terram et nulla est mora"
¶ Psalmista. 89 pslamus. "Anni nostri sicut aranea meditabuntur. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. si autem in potentatibus. octuaginta anni. et amplius eorum labor et dolor."
¶ Iesus filius sirach: in ecclesiastico. capitulo 18. "Numerus dierum hominum vt multum centum anni quasi gutte que amare deputatus est."
¶ Tullius in oratione pro marco marcello. "Quid est hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum: quod cum venerit omnis voluptas preterita pro nihilo est: quia postea nulla est futura."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. libro 6. epistola 7. et finali. "Punctum est quod viuimus: et adhuc puncto minus."
/ Idem de consolatione ad marciam: "Omnia humana breuia et caduca sunt: et infiniti temporis nullam partem occupantia."
¶ Cato capitulo. 5. et finali. "Temporalonga tibi noli promittere vite. Quocumque ingrederis sequitur mors corporis vmbram"
On this page