Rubrica 3
Rubrica 3
De mortis naturalitate
¶ In genesi. capitulo 6. "Dixit deus: non permanebit spiritus meus in homine in eternum: quia caro est."
¶ Regum. libro 2. capitulo 14. "Omnes morimur::et quasi aqua dilabimur in terram que non reuertuntur."
¶ Iesus filius sirach in ecclesiastico. capitulo 40. "Omniaque de terra sunt in terram conuertentur."
¶ Oratius in odis. libro 2. capitulo 18. "Heu fugaces postume: postume Labuntur anni: nec pietas moram Rugi et instanti senecte Affert indomiteque morti."
/ Idem in poetria. "Debemur morti nos nostraque. Mortalia facta peribunt. Nedum sermonum: sed honos et gratia viuax."
¶ Pylon vel phylemon. in libro sapientie. capitulo 7. "Unus ex omnibus introitus ad vitam: et similis exitus."
¶ Ouidius de tristibus. libro 3. epistola 4. "Singula ne referam nil non mortale tenemus. Pectoris exceptis ingeniique bonis."
¶ Quintilianus declamationum. libro i. declamatione 3. "Omnis nos hora per tacicosfallentesque cursus applicat fato: et in turpissimo perpetuitatis cogitatione destructi per exigua festinantis eui momenta premorimur."
/ Idem epistolarum ad lucillum. libro 4. epistola 3. "Quottidie niorimur: quottidie enim demittitur aliqua pars vite. Et tunc quoque cum crescimus vita decrescit. Ultima hora qua esse desinimusnon sola mortem facit: sed sola consummat."
/ Libro. 20. et finali. epistola 3. "Quottidie propius ab vltimo stamus: et illo vnde nobis cadendum est hora nos omnis impellit."
/ 2. capitulo. "Peregrinatio est vita hoc: cum multum ambulaueris demum redeundum est. Quod ceperit desinit."
¶ Maximianus. "Ortus cuncta suos repetunt matremque requirunt. Et redit ad nihilum quod fuit ante nihil. Omnibus est eadem leti via non tamen vnus Est vite cunctis exitiique modus. Huc puer atque senex paritur iuuenesque feruntur. Hic par diuitibus pauper egenus erit."
¶ Boetius de consolatione. libro 2. capiutlo 14. "Mors spernit altam gloriam: Inuoluit humilem pariter et celsum caput: Equatque summis infima."
¶ Isydorus solliloquiorum. libro i. capitulo 10. "Quottidie dies vltimus appropinquat. Uitam nostram quottidie dies aufert: Quottidie ad finem tendimus. Ad mortem quottidie properamus."
¶ Bernardus in libro contemptus mundi. "Mors resecat mors omne necat quod carne creatur. Magnificos praemit et modicos cunctis dominatur. Nobilium tenet imperium: nulli reueretur. Tam ducibus quam principibus communis habetur. Mors inuuenes rapit atque senes nulli miseretur. Sed quid plura loquar: nulli mors impia parcit.Non euadit inops nec qui marsupia facit. Non igitur cesses que bona sunt operari. Nam mors non cessat tibi nocte dieque minari."
On this page