Quaestio 51
Quaestio 51
Utrum doctrina Venerabilis Anselmi rationabiliter debeat reprobari?
Quod sic, arguitur quia est erronea, ut patet 8 De libero arbitrio, ubi docet quod rectitudinem voluntatis Deus non potest auferre a voluntate, et tamen tenet quod illa est alia res a voluntate, quod est erroneum quia omnem rem distinctam totaliter ab alia potest Deus separare, ergo etc.
Contra aut ergo est effective a voluntate vel non, si sic, contra, non est in potestate voluntatis causare in se rectitudinem sed servare, ut dicit. Etiam affectiones creatae sunt a Deo De concordia, capitulo 17, ergo etc.
Similiter si causat rectitudinem aut volendo aut non. Si volendo et nullus vult rectitudinem nisi habens rectitudinem, ergo prius habet quam causet, et haec est ratio eiusdem De concordia, capitulo 13.
Si rectitudo non est effective a voluntate, ergo non est imputandum libero arbitrio, quod est contra Augustinum, primo Retractionum, nono capitulo.
Contra, in potestate peccatorum est producere contritionem, et omnis contritio est rectitudo voluntatis, ergo etc. Confirmatur quia rectitudo voluntatis est velle quod Deus vult eam velle De libero arbitrio, capitulo 8, sed tale velle est effective a voluntate, ergo etc.
Item, omne, quod homo habet si illud vult habere et non habet nisi illud velit habere, habet a voluntate, ut videtur. Rectitudo est huiusmodi, igitur etc.
Item, II Cur Deus homo, capitulo 14 ponit 5 propositiones. Prima est quod facere contra Dei voluntatem, etiam quod putamus laevissimum mortale, est tantae gravitatis quod fieri non deberet pro infinitis mundis salvandis.
Sed contra, tunc quodlibet peccatum est infinitae malitiae intentione quia, si finitae, tunc solo aliquorum mundorum foret ita bona, sicut illud foret malum.
Secunda propositio, quod minima laesio Christi est maius malum quam omnia peccata extra personam Christi.
Contra, tunc fuit magis bona quam eius interemptio. Consequens contra eum quia "omne bonum tam bonum est quam mala est destructio", II Cur Deus homo, capitulo 14, et tam malum fuit eum occidere quam bona fuit eius vita.
Item, vita Christi fuit sufficiens satisfactio pro peccato, ergo fuit bonum infinitum. Consequentia probatur per illud I Cur Deus homo, capitulo 21 "numquam satisfacis nisi reddas aliquid maiusquam sitillud pro quo peccatum facerenon debueras". Sed pro nullo bono finito deberet homo peccare, ut dicit prima propositio, ergo etc.
Contra, praecipiat Deus Sorti quod non destruat istam festucam sub pena peccati mortalis, et quod non occidat leonem sub pena peccati venialis, et faciat contra utrumque, tunc festuca est maioris bonitatis quam leo quia eius destructio est peior.
Contra, tantum primae est amabilis, est aequa quia, amando Deum odit peccatum, et odiendo peccatum, amat Deum.
Item, si sic et constat quod nullus debuit eum plus amasse quam ipse se amavit ergo ille debuit eum plus amasse quam odisse peccatum, ergo non debuit illam vitam dedisse pro satisfactione peccati.
Item, dicit de Beata Virgine quod "fuit concepta et nata in originali peccato", 2o cur deus homo capitulo 16.
Item, probat quod Deus non potest tollere rectitudinem a voluntate quia vel volendo vel nolendo. Non nolendo, ut patet. Nec volendo quia, si sic, vult quod faciat, et a cuius voluntate vult auferre rectitudinem, non vult eam servare rectitudinem. Sed servare rectitudinem est velle sicut Deus vult eam velle, ergo si Deus rectitudinem tollit a voluntate, non vult eam velle quod vult eam velle.
Sed contra hoc, quia diabolus vult sicut Deus vult eum velle quia Deus scit consequentiam esse bonam, diabolus est obstinatus in malo, igitur vult iniuste, et Deus vult antecedens, et consequentiam esse bonam, igitur sequitur quod vult consequens.
Item, si nulla voluntas foret recta nisi quia vellet sicut Deus vult eam velle, sequitur quod in Christo fuisset aliqua voluntas non recta quando dixit Matthaeo 26 "non sicut ego volo, sed sicut tu" etc.
Item, contra illam formam arguendi Anselmi arguit sic, quia quando Deus aufert gratiam, aut vult eum non habere gratiam aut non vult. Si vult eum non non, etc. igitur etc., pro tunc non est debitor gratiae. Sed contra, praecipit ei semper habere gratiam, igitur. Si vult eam habere, igitur non aufert.
On this page