Quaestio 65
Quaestio 65
Utrum dilectio Dei aeterna sit homini possibilis
Arguebatur quod non quia nullus homo potest esse certus se aeternaliter Deum diligere, igitur. Consequentia patet quia securitas sic fore includitur in aeterna Dei dilectione secundum Augustinum, De Trinitate et per Anselmum, De casu diaboli. Antecedens probatur quia, si aliquis potest habere huiusmodi securitatem, esset extra limites creaturae intantum quod Deus non posset illum adnihilare, quod est inconveniens. Probo quia sic Petrus gratia exempli talis homo qui talem habet securitatem, et arguit haec propositio, est possibilis Deus annihilabit Petrum. Probatio, quia ex ea sequitur impossibile. Probatio, nam sequitur, Deus annihilabit Petrum, igitur Petrus erronee aestimat se aeternaliter illam dilectionem habiturum, igitur Deus, qui fecit eum sic aestimare, decipit illum, igitur veritas fefellit aliquem, quod est impossibile et contra Augustinum, 83 quaestionibus, quaestione 14.
In ista quaestione nulla clauditur difficultas apud theologum, constat enim finem ultimum supernaturalem hominis esse fruitionem divinae essentiae clarum in se in qua potissime beatitudo consistit dicente Anselmo 2 Cur Deus Homo, in principio, "naturalem creaturam vel naturam a Deo factam esse iustam illo fruendo beata esset dubitari non debet". Et Monologion 76 probat "quod Deus, creaturae rationali amanti Deum sicut debet, dabitur pro praemio ipse Deus, ut illa creatura talis Deo sine fine fruatur, dubitare stultissime est".
Ad rationem in oppositum (quae multum deformitas est facta non habente diffinitatem nisi istam quomodo est securitas in beatitudine), dicendum est quod ista propositio, Petrus est securus de sua beatitudine aeterna, potest duplicitas exponi. Sic Petrus credit sine quacumque dubitatione quod semper erit beatus et ita erit in rei veritate.
Alio modo sic Petrus credit sine quacumque dubitatione quod semper erit beatus et ita erit et inpossibile est quod aliter sit. Primam securitatem habent omnes beati de sua beatitudine, secundam non habent nec habere potest aliqua creatura quia, si talem adhaesionem vel aestimationem habere, quod impossibile erit eam non esse beatam decipere, cum omnis creaturam quamdiu est libere conservetur a Deo a qua dependentia non potest absolvi. Unde ista libere conservat Deus hodie animam Christi, sicut umquam fecit. Ex quo istae conclusiones sunt concedendae.
Similiter haec est contingens, anima Christi erit beata, secundum unam viam, sicut alias fuit declaratum, quia si exponatur istae propositiones et consimiles necessaria, exponitur per propositiones, quarum aliqua est contingens.
Et quando in fine argumenti ostenditur quod "haec est impossibilis, Deus annihilabit Petrum, quia ex ea, sequitur impossibile, nam sequitur Deus adnihilabit Petrum, ergo Petruserravit, igitur Deus decepit eum", consequens falsum et consequentia Augustinis.
Ad idem dico tertia. Primo quod prima consequentia nihil valet, Deus annihilabit Petrum, ergo Petrus erroneae aestimavit suam beatitudinem semper foret oportet addere aliam propositionem et tunc illa copulativa erit unum sufficiens antecedens ad illud consequens. Unde ista consequentia est concedenda, Deus annihilabit Petrum et Petrus aestimavit se semper esse vel foret, igitur Petrus erravit et fuit deceptus.
Secundo, dico ad istam rationem quod ista secunda consequentia est bona, Petrus erravit, ergo Deus decepit eum sicut causa partialis. Hoc probo sic, si petro erravit, tunc aliqua notitia erronea fuit in anima Petri. Sed omnis res quae umquam fuit in anima Petri fuit a Deo sicut a causa efficiente, igitur Deus causavit illum errorem. Sed hoc est decipere, igitur Deus decipit eum, sic enim dicimus iste decipit me, id est causavit in me erroneam aestimationem. Eodem modo dicimus de Sortes et de quacumque re quae constant errorem in nobis.
Tertio, modo quod iste terminus fallere vel decipere etc. accipitur proprie et improprie, proprie exponitur sicut dictum pro causare errorem, improprie pro viciose vel deordinate causare errorem, et sic non potest Deus fallere. Consequentia autem Augustini ad mentem angeli de 83 quaestionibus 14 ita "si Christus fefellit ostendendo discipulis phantasma loco corporisChristus non fuit veritas". Et ista consequentia est bona et tam antecedens quam consequens est impossibile. Et per istam patet distinctionem Beati Augustini in caelo De Genese IX, 53 ubi inquit qualiter Deus decepit per malos angelos et per malos homines, sed non per bonos nec immediate per seipsum, et accipit ibi decipere pro inordinate decipere.
On this page