Text List

III, D. 10, A. 2, Q. 3

III, D. 10, A. 2, Q. 3

Utrum filiatio adoptionis sit in nobis per comparationem ad Christum.

Tertio quaeritur, utrum filiatio adoptionis sit in nobis per comparationem ad Christum ; et hoc est quaerere, utrum simus filii adoptivi ipsius Christi.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Frequenter enim in Evangelio vocat Dominus discipulos suos filios, et illos quos curabat : "Confide fili ; fides tua te salvum fecit". Si ergo vere dicebat, illi erant filii Christi ; sed non naturales : ergo adoptivi.

Item, super illud ad Ephesios 4, 6 : "Unus Deus et pater omnium", Glossa : "Deus est pater omnium creatione, sed fidelium regeneratione". Sed Christus creavit et recreavit : ergo Christus est pater omnium et fidelium ; sed fidelium est per adoptionem pater : ergo etc.

Item, filii adoptivi efficimur per gratiam inhabitantem ; sed, cum habitat in nobis una persona, necesse est quod inhabitet et reliqua : ergo, si sumus filii unius personae, necesse est quod totius Trinitatis : ergo Christi.

Item, unus est amor quo amamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ; sed amor est ille qui facit nos clamare : Abba, Pater : ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus pater noster.

Sed contra : Illius solius est adoptare qui potens est generare ; sed in divinis solus Pater generat, non Christus vel Spiritus Sanctus : ergo sumus filii adoptivi solius Patris : non ergo Christi.

Item, illius sumus filii adoptivi cuius Christus est Filius per naturam, eo quod sumus eius fratres et coheredes ; sed idem Christus est Filius solius Patris : ergo nos sumus filii adoptivi respectu unius solius personae, scilicet Patris : non ergo Christi.

Item, solus Filius est incarnatus, ne, si alius incarnaretur, esset confusio proprietatum, si nomen filiationis transiret in aliam personam. Ergo, si filiatio non debet in divinis competere alii personae quam personae Filii, pari ratione nec paternitas.

Item, respectu illius solius dicimur filii qui refertur ad nos vice versa ; sed Filius Dei non dicitur ad nos nec dicitur filius noster, sicut habitum est in primo libro : ergo nec nos debemus dici filii ipsius Filii. Si tu dicas quod, etsi non referatur sub nomine filii, refertur tamen sub nomine patris ; obicitur contra hoc : quia esse patrem et fratrem sunt relationes incompossibiles respectu eiusdem ; sed Christus est frater noster : ergo non est pater : ergo non sumus filii Christi.

Conclusio

Filiatio per adoptionem competit nobis respectu

Respondeo : Dicendum quod absque dubio filiatio per adoptionem competit nobis respectu totius Trinitatis, a qua sumus creati et recreati, et sic competit nobis respectu Christi. Unde Christus potest dici pater noster. Sicut enim in divinis nomen principii accipitur essentialiter, utpote cum dicitur respectu creaturae, accipitur etiam notionaliter, cum dicitur respectu personae, sic nomen patris, si dicatur respectu personae, dicitur personaliter ; si vero dicatur respectu rationalis creaturae, essentialiter dicitur. Unde sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum principium creaturae ratione productionis naturae, sic sunt unus pater ratione collationis gratiae. Concedendae sunt igitur rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

Ad illud quod primo obicitur, quod illius est adoptare etc., dicendum quod illud habet locum in eis qui nati sunt habere filios per viam generationis. Deus autem non solum habet Filium per productionem generationis, verum etiam multos sibi format filios per productionem creationis. Et sicut tota Trinitas illos creat dando naturam, sic recreat dando gratiam. Et sic adoptio ad totam Trinitatem spectat.

Ad illud quod obicitur, quod eiusdem sumus filii nos et Christus, dicendum quod verum est quod eiusdem sumus filii, scilicet Patris aeterni, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur ; non est tamen illius solius, quia aliter sumus nos filii, aliter Christus. Christus enim est Filius per generationem, quae est actio personalis ; nos autem per creationem et gratificationem, quae est actio essentialis et quam Pater communicat toti Trinitati. Ideo non sequitur, quodsi eiusdem sumus filii cuius est Christus, quod nullius alterius. Verum est tamen quod paternitas ipsi personae Patris appropriatur, secundum quod dicitur respectu nostri.

Ad illud quod obicitur, quod nomen proprietatis communicatum aliis personis, inducit confusionem, dicendum quod illud veritatem habet, quando nomen proprietatis sic communicatur quod numeratur, utpote si duo filii essent in Trinitate ; hoc autem contingeret, si alia persona incarnata fuisset. Si enim Spiritus Sanctus esset natus de Virgine, filius esset et alius filius quam sit Christus. Nunc autem non est sic. Nam, etsi Christus et Spiritus Sanctus dicantur esse pater noster per adoptionem, non tamen sunt alius et alius pater, immo tota Trinitas est unus pater noster, quamvis una sola persona primo sit Pater Christi.

Ad illud quod obicitur, quod non dicitur Filius noster vel Spiritus Sanctus noster, dicendum quod ad hoc quod aliquis sit noster pater, non oportet quod ad nos referatur sub proprio nomine, sed sub hoc nomine quod est pater ; hoc autem modo dicere est quod Filius Dei sit pater noster, quamvis non sit filius noster. Nec valet quod obicit de confusione relationum, quod idem sit pater et frater ; dicendum enim quod nihil impedit diversas et omnino disparatas relationes inesse eidem secundum diversas naturas ; et sic est in proposito. Nam Christus est pater noster secundum divinam naturam, et est frater noster secundum humanam naturam. Hoc autem non facit confusionem proprietatum nec relationem, quia nec paternitas illa nec fraternitas proprietates personales important.

PrevBack to TopNext