Text List

III, D. 10, Dubia

III, D. 10, Dubia

Dub. I

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illa distinctione quam ponit Magister: Secundum aliquando exprimit conditionem naturae, aliquando unitatem personae, aliquando habitum, aliquando causam. Videtur enim ista distinctio esse inartificialis et superflua et diminuta. Inartificialis, quia membra ista nullam videntur habere convenientiam. Superflua videtur, quia eadem vi, qua importat proprietatem naturae, importat unitatem et proprietatem personae. Diminuta etiam videtur distinctio, quia sicut potest importare habitum, ita etiam potest importare novem genera accidentium : ergo videtur quod bis membris octo membra debuerunt adiungi. Item quaeritur, ubi sic diversimode accipiatur, cum non videatur habere tot intellectus.

Respondeo : Dicendum quod haec distinctio, etsi videatur esse rudis, tamen est multum rationabilis, et hoc, si attenditur super quid fundatur. Nam prima divisione haec praepositio secundum potest importare concomitantiam vel causam. Si causam importet, tunc est quartum membrum ; si concomitantiam, sic tripliciter potest importare : aut secundum inhaerentiam aut secundum unionem aut secundum adiacentiam sive assistentiam. Si secundum inhaerentiam, sic importat proprietatem naturae ; nam proprietas inhaeret ei cuius est proprietas. Si secundum unionem, sic importat proprietatem personae. Si secundum assistentiam sive adiacentiam, sic dicit habitum. Quartum autem membrum, quod est secundum principalis divisionis, Magister non subdividit. Potest tamen dividi secundum quatuor genera causarum. Omnibus enim modis haec dictio secundum consuevit accipi, sicut potest per exempta monstrari. Si enim dicatur : Christus, secundum quod homo, fuit passibilis, sic importat conditionem naturae. Si dicatur : Christus, secundum quod homo, creavit stellas, sic importat unitatem personae. Sic dicatur : Christus, secundum quod homo, fuit vestitus et calceatus et ut homo inventus, sic importat habitum. Si dicatur : Christus, secundum quod Deus, creavit mundum, et, secundum quod homo ; praedicavit divinum verbum, sic importat causam efficientem. Si dicatur : Christus secundum quod Deus, est suppositum divinae naturae, et, secundum quod homo, est animal rationale, sic importat causam formalem. Si dicatur : Christus, secundum quod Deus et homo, est praemium nostrum, sic importat causam finalem. Possunt autem multa huiusmodi exempla congruentia inveniri. De causa autem materiali secundum divinam naturam non contingit invenire ; secundum autem humanam contingit, ut si dicatur : Christus, secundum quod homo, conceptus fuit de purissimis sanguinibus Virginis.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod nos dicimur filii adoptivi, quia, cum nati fuerimus filii irae, per gratiam facti sumus filii Dei. Si enim hoc verum est, tune angeli beati et homo in statu innocentiae non fuissent filii adoptivi : ergo nec ius habuissent in.hereditate regni ; quod absurdum est.

Respondeo : Dicendum quod Magister loquitur de adoptione secundum plenam rationem ; et sic ponit extraneitatem quae secundum actum est, quae quidem extraneitas est elongatio et abalienatio a Deo per culpam ; et hoc quidem modo non conveniret angelis ratio filiationis. Largius tamen accipiendo extraneitatem, sive quantum ad culpam quae inest sive quia potuit inesse, se extendit ad omnes filios adoptivos. Et hoc quidem modo angeli possunt dici filii.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Christum esse filium Virginis naturaliter et per gratiam. Videtur enim quod ista duo non sint compossibilia. Si enim hoc est naturale, iam non est gratuitum et e converso.

Respondeo : Dicendum quod gratia unionis non repugnat nec incompossibilis est cum proprietate naturali, immo facit eam communicari. Et Magister loquitur hic de gratia unionis. Vel potest dici quod gratia et natura bene possunt de eadem re dici per comparationem ad diversa. Et sic est in proposito. Nam Christus, in quantum homo, est naturalis filius Virginis ; in quantum autem Deus, est filius Virginis, non per naturam nec, per adoptionem, sed per gratiam unionis.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius quod ille, scilicet Christus, est filius origine, non adoptione ; veritate, non nuncupatione etc. Videtur enim quod sit ibi verborum inculcatio. Idem enim est esse filium origine et nativitate. Item videtur quod sit superfluitas. Nam omnis filiatio aut est naturalis aut gratuita : ergo per originem vel adoptionem : igitur superfluunt alia membra. Item, quid est quod dicitur aliquis filius nuncupatione ? Aut enim vera est nuncupatio aut falsa. Si vera : ergo vel per adoptionem vel per generationem ; si falsa : ergo non debet inter membra praedicta reponi. Item si ob creationem dicuntur filii, cum ergo asini sint a Deo creati, erunt filii Dei, quod absurdum est.

Respondeo : Dicendum quod in praedicto verbo Hilarius innuit nobis quatuor filiationis differentias, quarum sufficientia haberi potest sic. Ille enim dicitur filius alicuius qui ab ipso est et ei conformatur ; hoc autem potest esse dupliciter : aut emanatione naturali et in unitate essentiae, et sic est filius unigenitus Patris, quem dicit Hilarius esse filium origine, contra Photinum ; veritate, contra Sabellium ; nativitate, contra Arium. Et hoc in primo libro fuit expositum. Aut potest esse ab alio in diversitate substantiae ; et hoc potest esse tripliciter secundum triplicem modum conformitatis. Aut enim conformatur quantum ad rationem imaginis naturalis, et sic est filius creatione ; aut quantum ad rationem imaginis et similitudinis, quae attenditur in gratia et donis gratuitis, et sic est filius per adoptionem ; aut conformatur in natura imaginis, sed discordat per deordinationem voluntatis, sicut homo peccator, et sic est filius nuncupatione.

Ex his patent differentiae filiationis ; patent nihilominus verba praedictae distinctionis, quod non inculcantur, sed valde rationabiliter dicuntur. Patet etiam responsio ad obiecta. Non enim sine causa dicuntur illa tria vocabula ; et quamvis pro eodem accipi possit origo et nativitas, non tamen frustra ponitur unum cum altero ; hoc enim est propter haereses elidendas.

Ad illud quod obicitur, quod omnis filius aut est filius per naturam aut per gratiam, dicendum quod falsum est, nisi extendatur nomen naturae et gratiae ad illud quod est ex mera Dei benevolentia et ad illud quod habet quis ab origine. Et hoc quidem modo filiatio per creationem potest dici quodam modo esse per naturam, quodam modo per gratiam ; sed non sequitur propter hoc quod talis sit filius adoptivus vel naturalis.

Ad illud quod quaeritur de filiatione per nuncupationem, dicendum quod ille sic dicitur filius qui habet conformitatem per naturam imaginis, sed difformitatem per culpam ; et hoc, inquam, modo nuncupatio ista quodam modo habet veritatem, quodam modo non, quia quodam modo est filius, quodam modo adversarius. Et ideo sola nuncupatione dicitur filius, sicut Abraham dixit ad divitem damnatum : Recordare, fili etc.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod si pater est per creationem debet dici pater bestiarum, dicendum quod non sequitur, quia non quaecumque creatio facit aliquem dici filium, sed creatio illa in qua confertur insigne divinae imaginis, per quam configuratur homo Deo et idoneus efficitur ad hoc ut sit filius adoptivus.

Dub. V.

Item quaeritur de illo verbo Ambrosii in littera : Per adoptionem sumus filii, ille vero per veritatem naturae. Cum enim factum per veritatem et dictum per similitudinem non univocentur, sed aequivocentur, sicut homo pictus et homo verus in homine, tunc filiatio nobis et Christo competit aequivoce. Et hoc ipsum videtur confirmari per illud quod dicitur Ioannis 20, 17 : "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum" ; Gregorius ibi : "Aliter meum et aliter vestrum". Sed contra hoc est quod Christus dicitur frater noster; sed non diciretur ex hoc frater, si aequivoce essemus filii : ergo etc. Item, cum dicitur : Deus est pater Christi et pater noster, aut eadem paternitas aut alia. Si eadem, ergo, si paternitas dicitur uniformiter, pari ratione et filiatio. Si alia, ergo in persona Patris sunt duae paternitates, quod simpliciter absurdum est.

Respondeo : Dicendum quod nos et Christus dicimur filii Dei nec omnino aequivoce nec omnino univoce. Non univoce quia una est filiatio temporalis et gratuita, alia naturalis et aeterna. Non aequivoce, quia mediante illa filiatione et per conformationem ad illam filii efficimur adoptivi. Sicut enim a Patre omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, sic a Filio omnis filiatio. Similiter si quaeratur, utrum uniformiter dicatur Deus pater noster et Filii, dicendum quod nec omnino uniformiter nec omnino difformiter ; quia pater dicitur Filii paternitate aeternali et personali, pater vero noster ex tempore et essentialiter. Et sicut essentia non ponit in numerum cum persona ut sint res duae, sic nec una paternitas cum alia ut sint duae paternitates.

Et sic patent rationes et obiectiones ad utramque partem. Non enim valet illa obiectio de homine picto et vero ; nam homo pictus nihil habet de veritate hominis, filius autem adoptivus aliquid habet de veritate filii, quamvis non sit filius naturalis.

PrevBack to TopNext