Text List

III, D. 11, Divisio Textus

III, D. 11, Divisio Textus

Supra ostendit Magister qualiter conveniunt Christo illa idiomata quae sonare videntur in complementum et dignitatem. In hac vero parte inquirit de his quae dicunt aliquam defectibilitatem ; talia autem sunt quae notant inceptionem et significant habere esse post non-esse. Talia autem sunt in triplici differentia : quia quaedam important inchoationem in esse implicite et ratione connotati, ut vocabulum praedestinandi ; quaedam implicite, sed ratione principalis significati, ut verbum creandi ; quaedam explicite et ratione sui primi significati, sicut verbum incipiendi. Ideo pars ista habet partes tres. In quarum prima inquirit, utrum praedestinatio dicatur in Christo de natura an de persona. In secunda vero inquirit, utrum Christus sit creatura, in principio distinctionis undecimae : Solet etiam quaeri utrum debeat simpliciter dici etc. In tertia vero quaerit utrum ille homo aliquando inceperit, an semper fuerit, ibi : Post praedicta quaeritur etc.

Prima autem et ultima parte remanente indivisa, media pars dividitur in tres. In quarum prima proponit quaestionem et determinat. In secunda vero per auctoritates Sanctorum confirmat, ibi : Qui Christum vel Dei Filium non esse factum etc. Tertio vero dissolvit argumentationem sophisticam, quae quidem videtur esse contraria veritati, et hoc ibi : Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura etc.

PrevBack to TopNext