Text List

III, D. 11, Tractatio Quaestionum

III, D. 11, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam. autem huius partis incidit hic quaestio circa duo. Primo quantum ad Christi praedestinationem. Secundo vero quaeritur de his quae videntur circa Christum ponere inceptionem. Circa primum quaeruntur tria per comparationem ad praedestinationem nostram. Primum est, utrum praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationi conformis. Secundum est, utrum sit nostrae praedestinationis forma exemplaris. Tertium est, utrum respectu nostrae praedestinationis sit in ea ratio causalitatis.

PrevBack to TopNext