Text List

III, D. 11, A. 1, Q. 1

III, D. 11, A. 1, Q. 1

Utrum praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationi conformis.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationi conformis, ita quod nostra et sua praedestinatio dicatur secundum rationem univocam.

Ratoines principales

Et quod sic, videtur. Primo, per definitionem praedestinationis : praedestinatio est praeparatio gratiae et gloriae ; sed hoc convenit Christo et nobis : ergo etc.

Item, quod convenit Christo secundum humanam naturam convenit uniformiter nobis, cum sit eiusdem naturae et speciei nobiscum ; sed praedestinatio convenit Christo secundum naturam humanam : ergo nobis et sibi competit secundum rationem univocam.

Item, conformamur Christo in merito ; et, si conformamur in merito, necesse est conformari in praemio : ergo pari ratione et in divino proposito. Sed hoc est praedestinatio : ergo etc.

Item, Augustinus, De vocatione sanctorum : "Quicumque homo gratia fit christianus, sicut ille homo ab initio factus est Christus". Ergo, si eo modo Deus alios homines christianos fecit per quem modum et illum hominem Christum fecit, et omnino eodem modo praedest!navit quo modo fecit, ergo per eumdem modum praedestinavit nos et Christum.

Sed contra : Augustinus, De praedestinatione sanctorum : "Praedestinatio est propositum miserendi". Sed respectu eius non est miserendi propositum in quo nullum contingit reperire peccatum : si ergo talis est Christus, videtur quod non secundum eamdem rationem dicatur praedestinatio de nobis et de Christo.

Item, praedestinatio sic notificatur communiter : "praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro" ; sed in Christo simul fuerunt gratia et gloria : ergo praedestinatio non convenit nobis et Christo securtdum unam rationem.

Item, praedestinatio est in nobis, non tantum ratione naturae, verum etiam ratione personae ; sed in Christo. est praedestinatio ratione naturae assumtae, non ratione personae, cum illa sit. aeterna : ergo etc.

Item, ille homo Christus. praedestinatus fuit esse Deus sive Dei filius, seeundum quod dicitur ad Romanos 1, 4 : "Qui praedestinatus est filius Dei in virtute" - unde et datus est ei spiritus non ad mensuram - nos autem praedestinati sumus ad gratiam creatam et finitam : ergo, si creatum et finitum non univocatur in aliquo cum increato et infinito, necessario sequitur quod praedestinatio secundum aliam et aliam rationem dicatur d nobis et de Christo.

Conclusio

Praedestinatio Christi quodam modo est conformis nostrae praedestinationi, quodam modo difformis, et non dicitur cum hac univoce, nisi quatenus est ei conformis

Respondeo : Dicendum quod praedestinatio Christi quodam modo habet conformitatem ad nostram praedestinationem, quodam.modo difformitatem ; quod patet, si attendantur ea quae circa praedestinationem sunt. Consideratur. enim praedestinatio in comparatione ad praedestinantem et ad praedestinatum et ad terminum et ad initialem statum. Si ergo consideretur praedestinatio secundum comparationem ad praedestinantem, unius rationis et conformis modi est ptaedestinatio Christi nostrae praedestinationi ; eodem enim modo, quo Deus praedestinavit Christum, praedestinavit et nos. Si loquamur in comparatione ad statum a quo, simpliciter est differentia. Nam nos per gratiam praedestinationis eripuit de statu peccati et de massa perditionis, sicut dicit Glossa super illud ad Romanos 8, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit, et ipse textus indicat ; hunc autem statum non est reperire in Christo aliquo modo. Et sic quantum ad primum est simpliciter convenientia, quantum ad ultimum, scilicet quantum ad statum, differentia.

Quantum vero ad duo intermedia partim est convenientia, partim. differentia. In nobis enim est praedestinatio respectu naturae et etiam respectu personae et magis proprie respectu personae quam naturae. In Christo autem est praedestinatio ratione naturae assumtae, quae sequitur divinam dispositionem, non ratione personae ; et ita quodam modo est convenientia et quodam modo differentia respectu praedestinati. Respectu etiam termini consimiliter est. Nam nos sumus praedestinati ad gratiam et gloriam, similiter et Christus ; sed nos sumus praedestinati ad participandam gratiam et gloriam successive, Christus autem simul. Item, nos sumus praedestinati ad gratiam personae singularis, Christus autem ad gratiam unionis et singularis personae ; et ita tantum habet quantum nos et abundat a nobis ; ac per hoc quodam modo eonvenit, quodam modo excedit. Verum est igitur quod praedestinatio Christi quodam modo est conformis et quodam modo difformis ; et, si notificetur secundum illud in quo conformatur, est univocatio ; secundum autem quod disconvenit, non.

Et per hoc patent rationes ad utramque partem. Nam primae, quae ostendunt quod sit nostrae praedestinationi conformis, procedunt a parte praedestinantis vel praedestinati quantum ad naturam vel ex parte termini quantum ad gratiam et gloriam ; et sic verum concludunt. Rationes vero ad oppositum procedunt de ipsa praedestinatione a parte status initialis vel a parte praedestinati ratione personae vel a parte termini ratione unionis divinae ; et suis viis concedendae sunt singulae.

PrevBack to TopNext