III, D. 11, A. 2, Q. 3
III, D. 11, A. 2, Q. 3
Utrum haec sit concedenda homo incipit esse Deus.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Ista est vera Deus coepit esse homo: ergo, a simplici conversa, homo coepit esse Deus.
Item, haec est vera Deus incipit esse homo, propter unionem ; sed unio est reciproca et mutua, quia, sicut homo unitur Deo, et Deus homini. Ergo, si unio reciprocatur, et inceptio, quae super unionem fundatur : ergo sicut haec est vera Deus coepit esse homo, ita et haec homo coepit esse Deus.
Item, simus in instanti in quo Filius Dei incarnatus est, haec est vera homo est Deus et ante hoc homo non fuit Deus : ergo homo coepit esse Deus. Praemissae sunt verae : ergo conclusio, quoniam praemissae exponunt conclusionem.
Item, antequam homo esset, nec homo erat homo nec aliud ; sed homo coepit esse homo, et homo non potuit ante esse Deus quam esset homo : ergo, si homo coepit esse homo, homo coepit esse Deus.
Sed contra : Haec est vera iste homo fuit ab aeterno Deus ; et ad istum hominem sequitur homo. Ergo homo fuit Deus ab aeterno : ergo haec est falsa homo coepit esse Deus.
Item, si homo coepit esse Deus, aut ergo iste aut ille, et sic de aliis ; sed non est dare nisi de isto, et iste homo semper fuit Deus. Ergo non coepit esse Deus : ergo haec est falsa homo coepit esse. Deus.
Item, communicatio est in idiomatibus. Ergo si homo incepit esse Deus, videtur quod haec sit concedenda Dei Filius incepit esse Deus. Sed haec est falsa simpliciter : ergo et prima.
Item, esto quod Filius Dei deponeret hominem quem assumsit, per impossibile ; tunc quaero de hac iste homo desinit esse Deus ; haec est falsa, ergo pari ratione et haec est falsa homo coepit esse Deus, cum assumsit. Probatio minoris : nunc est unio, ergo communicatio est in idiomatibus. Ergo, si Filius Dei semper erit Filius Dei, et homo semper erit Deus, sequitur necessario quod haec sit vera iste homo erit semper Deus, et haec similiter Filius Dei semper erit homo ; ergo et haec est falsa homo desinit esse Deus, et haec Deus desinit esse homo ; pari ratione et hae sun falsae iste homo incepit esse Deus, et Deus incepit esse homo.
Conclusio
Locutio: homo incepit esse Deus, bene intellecta, recipi potest tanquam simpliciter vera
Respondeo : Dicendum quod absque dubio haec conceditur Deus coepit esse homo ; sed de hac homo coepit esse Deus dubium est utrum simpliciter sit concedenda.
Quidam namque voluerunt eam distinguere ex eo quod hoc verbum incipit potest attribui huic termino homo ratione suppositi vel ratione formae. Si attribuatur ratione formae, tunc iste terminus homo habet suppositionern simplicem, et tunc est sensus quod Deus incipit praedicari de homine, quia modo praedicatur et prius non praedicabatur ; et sic locutio habet veritatem. Si vero respiciat ipsum ratione suppositi, sic dixerunt quod haec est falsa locutio, quia supposito semper convenit esse Deum. Huius autem simile assignant, sicut si dicatur album incipit esse scutum, eo quod scutum primum fuit et post dealbetur. Si enim inceptio attribuatur huic termino album ratione formae, vera est locutio ; si ratione suppositi, falsa et quia quod est album prius fuit scutum. Si autem quaeratur ratio huius multiplicitatis, dicunt eam ex hoc provenire quia verbum incipiendi claudit in se negationem, et illa potest intelligi praecedere terminum, et sic faciet ipsum habere simplicem suppositionem ; vel sequi, et sic respicit ipsum gratia suppositi. Unde, quamvis respectu aliquorum actuum vel verborum terminus subiectus determinare habeat suppositionem simplicem aut personalem, tamen respectu huius verbi incipit utroque modo potest supponere ; et hoc non ponit multiplicitatem in termino supponente, sed in tota locutione ex varia negationis comparatione.
Haec autem distinctio satis est rationabilis, si sane intelligatur simplex suppositio, ut dicatur terminus habere simplicem suppositionem, sub quo non licet descendere, sicut cum dicitur solus homo currit ; vel simplicem suppositionem habere, quando praedicatum vel aliquid in praedicato respicit ipsum gratia formae. Licet autem non sit praedicta distinctio reprobanda, attamen non dissolvit plene ambiguitatem locutionis propositae, quoniam, si respicit ipsum ratione suppositi, adhuc habet locutio veritatem. Si enim haec est vera iste homo incipit esse, in aliquo sensu, ut prius probatum est, absque dubio verum est quod incipit esse Deus.
Et propter hoc intelligendum quod adhuc praedicta locutio habet veritatem secundum quod verbum incipiendi respicit tantum subiectum gratia suppositi. Unde attendendum est quod iste terminus homo respectu Christi partim habet naturam termini accidentalis, partim naturam termini substantialis ; naturam, inquam, termini accidentalis respectu personae quae praeexistit ; naturam termini substantialis respectu singularis hominis, quod simul cum ipso incipit ; per quod iste terminus homo habet supponere pro singulari hominis per se, pro persona Verbi non nisi gratia unionis. Et quoniam pro supposito singularis hominis, quod quidem est Iesus, habet locutio veritatem, quamvis non habeat pro supposito, quod est persona Christi, hinc est quod praedicta locutio recipi potest tamquam simpliciter vera. Et concedendae sunt rationes ad hoc.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod haec est vera iste homo ab aeterno fuit Deus, dicendum quod, si iste demonstret personam, vera est ; et in illo sensu falsa est iste homo incepit esse Deus. Si vero suppositum hominis respiciat, adhuc potest esse vera per unionem sive idiomatum communicationem. Sed tamen ex hoc non sequitur quod ista sit falsa iste homo incepit esse Deus, per proprietatem suae naturae. Contingit enim, sicut ptius dictum fuit, hunc hominem dicere mortalem et immortalem sine contradictione.
Et per hoc patet sequens obiectum, quod si homo incipit esse Deus, aut iste aut ille. Dici potest quod iste ; sed iste ibi non demonstrat personam, sed singulare hominis, sicut prius dictum fuit. Unde non est simile, si dicatur : album incipit esse scutum, quia album non habet nisi naturam termini accidentalis nec habet suppositum, pro quo possit reddere locutionem veram nisi ipsum scutum ; non sic autem est in homine respectu Christi.
Ad illud quod obicitur de communicatione idiomatum, dicendum quod in idiomatum communicatione haec regula est attendenda, quia omnia communicantur, his dumtaxat exceptis quae exprimunt ipsam unionem vel quae claudunt intellectuum repugnantiam, ratione cuius errori appropinquant. Ratio autem huius est, quia communicatio idiomatum fundatur super ipsam unionem et ordinatur ad fidei catholicam expressionem. Et ideo non communicantur illa quae important unionem ; unde quamvis haec sit vera Filius Dei est incarnatus, haec est falsa homo est incarnatus. Similiter intelligendum est de his quae repugnantiam intellectuum important, sicut sunt esse creatutam et esse praedestinatum et similia. Et quoniam, cum dicitur homo incepit esse Deus, importatur : unio, ideo talis idiomatis non est communicatio.
Ad illud quod quaeritur, si per impossibile homo dimitteretur a Deo, utrum haec esset vera homo desinit esse Deus dicendum quod sic ; nec valet : homo semper erit Deus, ergo non desinit esse Deus. Sicut enim prius tactum fuit, istae duae simul sunt verae homo desinit esse Deus, et homo semper erit Deus, quia per idiomatum communicationem haec est vera homo semper erit Deus ; et tamdiu erit vera, quamdiu durabit unio. Si vero cras solvatur unio, tunc nec per idiomatum communicationem nec alio modo est verum dicere quod homo sit Deus. Et si tu obicias, quod desinere implicat non esse et istae non possunt concedi simul de Christo erit et non erit dicendum quod, sicut dictum fuit, plus negat negatio explicita quam implicita ; propter hoc ista conceditur tamquam vera iste homo est immortalis, demonstrato Christo in statu passibilitatis, quamvis non concedatur iste homo non est mortalis. Et sic patent ea quae in hac parte quaeruntur et qualiter idiomata communicantur.