Text List

III, D. 11, Dubia

III, D. 11, Dubia

Dub. I

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illo verbo Augustini: Liquido apparet, non esse factum, per quem facta sunt omnia. Videtur enim ista auctoritas esse falsa in se et ad propositum non valere, quoniam dicimus quod ex ipso et per ipsum sunt omnia. Ergo, si omnia sunt per ipsum, ipse nihil est ; constat quod hoc non sequitur : ergo pari ratione non sequitur : omnia facta sunt per ipsum, ergo ipse non est factus. Item, videtur quod non valeat ad propositum, quia Augustinus loquitur de Filio Dei secundum divinam naturam ; cum autem quaeritur, utrum Christus sit creatura, hoc est secundum assumtam. Videtur ergo quod auctoritas illa et aliae sequentes sint adductae valde improprie.

Respondeo : Dicendum quod auctoritas et vera est in se ad propositum valet. In se quidem vera est, quia causa praedicati clauditur in subiecto. Si enim ipse est principium omnium creatorum, impossibile est ipsum esse aliquid creatorum, tum ratione potentiae creandi, quae non potest competere creaturae ; tum ratione generalitatis principiandi, quae non potest competere rei creatae. Nec valet ista instantia : Ex ipso sunt omnia etc., omnia scilicet facta, quia omnia pro universitate rerum distribuit, et Deus non est de universo, sed supra universum. Et ideo non sequitur quod sit nihil.

Ad illud quod obicitur, quod non valet ad propositum, dicendum quod Christus nominat personam Verbi ut in duabus naturis ; et quia nomen impositum est personae Filii Dei, quia Filio Dei repugnat, repugnat etiam Christo. Et ideo auctoritas inducta et aliae sequentes ad propositum quidem faciunt, sed hoc est per accidens. Alio etiam modo faciunt ad propositum, quia auctoritates inductae sunt in littera, quae sunt contra errorem Arianum ; et quoniam praedictus sermo, simpliciter et sine determinatione, prolatus, sermoni Arii est propinquus, ideo quasi ex consequenti auctoritates inductae obviant praedicto sermoni. Et propterea valent tam in se quam ad propositum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Etsi Christus secundum hominem est creatura, non tamen simpliciter est praedicandus etc. Contra : quod vere de altero praedicatur cum determinatione non diminuente, vere praedicatur de ipso simpliciter ; sed homo non diminuit de ratione Christi : ergo, si aliquid dicitur de Christo secundum hominem, videtur quod simpliciter dicatur de ipso. Item, quando aliquid natum est inesse solum secundum corpus, vere dicitur de toto simpliciter, si quantum ad corpus dicatur : ergo pari ratione, si aliquid natum est inesse Christo secundum humanam naturam, videtur quod necessaria sit consequentia quod ei simpliciter et absolute convenit.

Respondeo : Dicendum quod, cum aliquid dicitur de aliquo simpliciter et cum determinatione, hoc potest esse dupliciter : aut ita quod simpliciter dictum non ponat latius rem suam quam cum ponitur cum determinatione, et tunc licet inferre ; aut ita quod latius ponat rem suam, quantum est de sensu quem verba praetendunt, et tune consequentia potest negari : sicut non sequitur, si inferatur : iste est albus secundum pedem, ergo iste est albus ; per hunc modum non sequitur, quia esse creatura secundum hominem attribuitur Christo ratione naturae assumtae, prolatum autem simpliciter videtur ei omnino convenire ; consuetum enim est nomine creaturae ea intelligi quae omnino inducta sunt de non-esse in esse. Et sic patet responsio ad utramque rationem. Vel dicatur, sicut supra dictum fuit, distinctione septima, de praedestinatione Christi, quod non sequitur : est praedestinatus secundum hominem, ergo est praedestinatus simpliciter ; non quia homo diminuit, sed quia variatur attributio praedicati, ut cum prius attribuitur humanae naturae, postmodum attribuitur divinae personae. Et ideo talis modus procedendi inducit accidens in aliquibus praedicatis ; quae per suam extraneitatem nec communicantur nec inferri possunt.

Dub. III

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nitens probare Christum esse aliquid non divinum. Videtur enim quod Magister habeat illud pro inconvenienti ; sed hoc nullum videtur inconveniens, quia, cum Christus sit dominus, haec non recipitur Christus est homo dominicus. Ergo pari ratione, cum Christus sit Deus, haec non videtur admittenda Christus est aliquid divinum, ergo eius opposita est vera, scilicet, Christus est aliquid non divinum. Item, videtur quod argumentatio illa sit necessaria : si Christus est aliqua substantia non divina, quod Christus sit aliquid non divinum ; ad esse enim substantiam necessario sequitur esse aliquid. Sicut ergo sequitur : est homo albus, ergo animal album, ita necessario sequi videtur : est substantia non divina, ergo aliquid non divinum.

Respondeo : Dicendum quod haec est vera Christus est aliquid divinum ; et haec est falsa Christus est aliquid non divinum. Nec est simile de hoc nomine divinus et de hoc nomine dominicus. Nam, etsi utrumque sit possessorium, tamen dominicus importat circa illud, de quo dicitur, possessionem per modum passionis : dicitur enim dominicus a domino habitus vel possessus ; sed divinum non solum per modum passionis, sed etiam per modum actionis, quia divinum dicitur quod habet divinitatem, per quem modum consuevit dici persona divina. Et propter hoc conceditur ista tamquam vera : Christus est aliquid divinum, quia est persona divina. Et.ideo Magister hanc negat Christus est aliquid non divinum ; et dicit quod haec consequentia non tenet : Christus, secundum quod creatura, est aliquid non divinum, ergo Christus est aliquid non divinum, quia in prima removet negatio divinitatem a natura creata, sed in conclusione removet a persona aeterna.

Si autem quaeratur, utrum haec sit concedenda : Christus est homo divinus, dicendum quod non. Nam, cum sic dicitur divinitus, non potest dicere divinitatem per modum informantis nec possessionem per modum actionis, sed solum per modum passionis, per quem modum dicit Dionysius : divinissimus Paulus vel divinissimus Ioannes. Unde impropriae sunt tales locutiones de Christo. Et propterea Magister concedit earum oppositas, cum dicit : Christus secundum hominem est aliqua substantia non divina, id est non informata divinitate, quia est substantia creata. Ideo sane concedit premissas et negat conclusionem dicens peccatum esse in tali illatione.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio. Primo enim videtur quod verbum illud nihil faciat ad propositum, quia nulla praedictarum locutionum est tropica ; nulla enim ibi est transumptio, immo secundum proprietatem sermonis dicuntur. Item, videtur esse falsum quod ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio, quia aut sunt verae aut falsae. Si verae : ex veris contingit inferre verum, ergo recta potest ex talibus locutionibus argumentatio fieri. Si falsae : sed ex falsis potest recte inferri falsum, potest etiam et verum. Videtut igitur quod nihil sit dictum hoc quod Magister dicit. Hic etiam modus solvendi videtur inauditus, quia non est per interemptionem nec per divisionem ; nullus enim locus sophisticus est, nec in dictione nec extra, cuius dissolutio currat secundum hanc viam.

Respondeo : Dicendum quod tropicus sermo dupliciter potest dici : uno namque modo tropicus dicitur sermo, in quo est aliquod vitium aliquo tropo excusatum. Est enim tropus figura, et figura est vitium ratione excusatum. Alio.modo dicitur sermo tropicus quilibet sermo qui habet aliquam improprietatem, sed tamen excusatur per aliquam determinationem. Cum ergo dicit Magister quod iste sermo : Christus est creatura secundum hominem, est tropicus, hoc dicit, quia aliquam habet improprietatem consurgentem ex repugnantia intellectuum, quae removetur per determinationem adiunctam. Et pro tanto vocat Magister praedictas locutiones tropicas. Posset etiam dici quod vocat eas tropicas accipiendo tropum pro figura. Possunt enim dici tales locittiones synecdochicae, quia quod est partis attribuitur toti, et accipitur largo modo pars et totum, ut dicatur humana natura quodam modo esse pars respectu Christi, licet non proprie. Et sic potest dici quod tales locutiones tropicae sunt et quod figurativae sunt per synedochen, secundum quod synecdoche est figura locutionis. Sicut enim dicunt periti in granimatica, synecdoche aliquando est figura locutionis, aliquando figura constructionis.

Verum igitur dicit Magister in dicendo praedictas locutiones esse tropicas ; verum etiam dicit quod ex tropicis non est recta argumentationis processio. Et ratio huius est, quoniam aliquando negatur aliqua locutio propter improprietatem ; et cum aliquis sermo excusatur sub una forma, si fiat processio ad sermonem sub alia forma, in qua non invenit excusationem, proceditur a locutione quae excusatur ad eam quae non habet excusationem ; et sic talis processus impeditur, sicut si procederetur a vero ad falsum. Unde illud argumentum non valet : iste est albus secundum pedem, ergo est coloratus secundum pedem. Quamvis enim ad esse album sequatur esse coloratum, tamen processus praedictus non valet quia color non est natus inesse corpori secundum partem, sicut albedo. Et hoc est quod vult dicere Magister in proposito ; et hoc est quod alias consuevit dici, quod locutiones impropriae non sunt extendendae nec ad consequentiam trahendae, sed magis sunt sustinendae et exponendae et arctandae, ne de minori improprietate veniatur ad maiorem.

PrevBack to TopNext