Text List

III, D. 12, Divisio Textus

III, D. 12, Divisio Textus

In praecedentibus determinavit Magister de incarnatione Verbi in se. In hac vero parte determinat de ipsa incarnatione prout ordinatur ad nostram redemptionem ; et durat haec pars a principio huius distinctionis duodecimae usque ad vigesimam tertiam distinctionem et continet undecim distinctiones, sicut et pars praecedens. Dividitur autem haec pars in duas. In quarum prima agit de his secundum quae Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem. In secunda vero agit de ipsa redemptione, quae facta est per passionem, infra, distinctione decima nona : Nunc quaeramus, qualiter per mortem ipsius etc. Et quoniam ordinatio incarnationis ad nostram redemptionem in quatuor consistit, scilicet in conformitate naturae, in plenitudine gratiae, in defectu passibilitatis et in usu virtutis : ideo pars ista habet quatuor partes. In quarum prima determinat Magister de genere naturae assumptae, utrum fuerit de genere Adae. In secunda vero agit de plenitudine gratiae, infra, distinctione decima tertia : Praeterea sciendum est, Christum secundum hominem etc. In tertia vero agit de defectu passibilitatis, infra, distinctione decima quinta : Illud quoque praetermittendum non est etc. In quarta vero agit de usu virtutis, infra, distinctione decima septima : Illud quoque considerari oportet, utrum Christus etc.

Prima pars continet praesentem distinctionem et dividi habet in partes tres. In quarum prima Magister determinat de conditione naturae assumptae quantum ad genus. In secunda de conditione naturae assumptae quantum ad liberum arbitrium, ibi : Ideo non immerito quaeritur, utrum ille etc. In tertia vero agit de conditione naturae assumtae quantum ad sexum, ibi : Solet etiam quaeri, quamvis curiose etc.

Prima pars habet duas. In prima movet quaestionem et determinat. In secunda vero auctoritate confirmat, ibi : Ut enim ait Augustinus etc.

Similiter secunda pars habet duas. In prima determinat veritatem. In secunda dissolvit sophisticas rationes, ibi : Quidam tamen probare conantur etc.

Similiter tertia pars habet duas. In prima quaerit quaestionem et determinat. In secunda confirmat, et hoc ibi : Unde Augustinus, in libro 83 Quaestionum etc.

PrevBack to TopNext