III, D. 12, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
III, D. 12, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
Ad intelligentiam autem huius partis secundum tria quae Magister determinat incidit hic quaestio circa tria. Primo quaeritur de congruitate naturae assumptae quantum ad genus. Secundo vero quaeritur quantum ad liberi arbitrii usum. Tertio vero quaeritur de ipsa natura assumpta quantum ad congruentiam sexus. Circa primum quaeruntur duo. Primo quaeritur, utrum debuerit assumere hominem qui esset de genere Adam. Secundum vero, utrum congruum fuisset assumere ipsum Adam.
On this page