Text List

III, D. 12, Dubia

III, D. 12, Dubia

Dub. I

In parte ista pauca circa litteram quaerenda sunt, pro eo quod satis patent, his visis quae praedicta sunt. Dubitari tamen potest de illa distinctione, quam facit ibi Magister: Hic distinctione opus est, an de natura intelligatur etc. Videtur enim quod distinctio illa nulla sit, quia ex quo natura illa fuit unita, non potuit non esse unita ; sed natura illa unita peccare non potuit : ergo non videtur quod aliquo modo peccare potuerit. Item, anima illa beata est et non potest non esse beata : ergo, si beata anima simpliciter et absolute non potest peccare, videtur similiter quod nec anima Christi : ergo nulla videtur opus esse distinctione,

Respondeo : Dicendum quod secundum intellectum quaestionis, quem attendit quaestionem proponens, nullam oportet facere distinctionem, propter hoc quod quaestio est de anima Christi unita, utrum habuerit vertibilitatem arbitrii ; verumtamen Magister ex abundanti distipguit ad removendum importunitatem sophistice opponentium ; et rationabiliier satis. Cum quaeritur, utrum ille homo peccare potuerit cum verbum possendi sit praeteriti temporis, indeterminate potest extendere se ad omne praeteritum : ergo ad tempus ante unionem vel ad tempus post unionem. Si ad tempus ante unionem, cum ante unionem possibile fuerit illum hominem creari, et tamen Verbo non uniri, possibile fuit quod haberet liberi arbitrii vertibilitatem, et ita quod peccare potuerit. Si autem pro tempore post unionem, peccare non potuit, quia non potuit non esse beatus aut non esse Deus, quorum neutrum patitur in Christo aliquod esse peccatum. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext