III, D. 13, Divisio Textus
III, D. 13, Divisio Textus
Supra egit Magister de humana natura assumpta a Christo quantum ad conditionem naturae. In hac vero parte agit de eadem quantum ad plenitudinem gratiae et sapientiae. Dividitur autem pars ista in duas. In quatum prima agit de plenitudine gratiae et sapientiae simul. In secunda vero specialiter de plenitudine scientiae, infra, distinctione decima quarta : Hic quaeri opus est, cum anima Christi etc.
Prima pars in duas dividitur. In quarum prima determinat veritatem. In secunda removet dubitationem sive dissolvit obiectionem quae videtur veritati determinatae contraire, ibi : Huic autem videtur obviare etc.
Prima pars indivisa potest remanere ob brevitatem ; sed secunda pars potest dividi in tres partes. In quarum prima Magister dissolvit et explanat auctoritatem Evangelii quae contraire videtur praedeterminatae veritati. In secunda vero opponit contra suam solutionem et expositionem per auctoritatem Ambrosii, ibi : Alibi tamen scriptum reperitur etc. In tertia et ultima determinat, qualiter praedicta Ambrosii verba sane et pie possunt intelligi, ibi : Haec verba Ambrosii pia diligentia etc. Subdivisiones autem partium satis possunt trahi ex littera.
On this page