III, D. 13, Tractatus Quaestionum
III, D. 13, Tractatus Quaestionum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de gratia Christi, quoniam infra quaeretur de scientia ; et cum in praecedentibus habitum sit de gratia unionis, restant hic duo quaerenda. Primum est de gratia Christi ut singularis personae. Secundum est de gratia, secundum quam est caput Ecclesiae. Circa primum tria principaliter sunt quaerenda. Primum est, utrum gratia singularis personae in Christo sit creata. Secundo, dato quod sit creata, utrum sit finita et mensurata. Tertio, dato quod sit finita, quaeritur, utrum sit gratia plena.
On this page