Text List

III, D. 13, A. 1, Q. 1

III, D. 13, A. 1, Q. 1

Utrum in Christo gratia singularis personae sit creata vel increata.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in Christo gratia singularis personae sit gratia creata vel increata.

Rationes principales

Et quod sit creata, videtur. In nullo incipit habitare Spiritus Sanctus nisi per aliquem effectum gratiae, qui de novo detur animae ; sed in anima Christi habitavit Spiritus Sanctus, et hoc non semper, sed ex tempore : ergo anima Christi habuit in se effectum gratiae, per quem sive secundum quem dicitur Spiritus Sanctus inhabitare. Sed illud donum dicitur gratia singularis personae et est donum creatum : ergo etc.

Item, nulla anima placet Deo, nisi Deo conformetur et assimiletur per gratiam informantem ipsam et efficientem deiformem ; sed gratia animam informans et Deo conformans non potest esse nisi gratia creata : ergo nulla anima Deo placet, nisi gratiam creatam in se habeat. Sed anima Christi Deo placuit per gratiam illam quam dicimus gratiam singularis personae : ergo etc.

Item, meritum dicit ordinationem ad aliquod maius per aliquod quod reddit Deo acceptum ; sed quod reddit acceptum non potest esse sine gratia quod vero ordinatur ad maius non potest esse nisi creatum : ergo meritum non est nisi per donum gratiae creatae. Sed meritum fuit in Christo : ergo habuit gratiam creatam per quam meruit ; et illa est gratia singularis personae : ergo etc.

Item, Christus habuit duas voluntates, sicut inferius patebit, creatam scilicet et increatam, et constat quod utraque fuit pedecta ; sed perfectio voluntatis creatae est per gratiam creatam, quae, inquam, dicitur gratia singularis personae : ergo in Christo non tantum gratiam increatam, sed etiam creatam necesse est ponere.

Sed contra : Gratia creata non est nisi in substantia creata. Ergo, cum gratia singularis personae sit in persona, gratia singularis personae creata non est nec potest esse nisi in persona creata ; sed persona Christi non est creata, sed increata : ergo in Christo non est gratiam creatam reperire, quae, inquam, sit gratia singularis personae.

Item, quia Christus est filius naturalis, non potest esse filius per gratiam adoptionis ex parte naturae assumptae. Ergo, cum Christus sit a Patre dilectus ut persona coaeterna, videtur quod nulla sit ponenda in eo gratia creata, per quam fiat acceptus ut singularis persona.

Item, ad hoc datur nobis gratia singularis personae, ut per illam efficiamur Deo similes ; sed ille non tantum est Deo similis, immo etiam Deus : ergo videtur quod non egeat dono creatae gratiae.

Item, Verbum increatum, unitum animae Christi et eius potentiis, potest eas efficacissime regere et ad bona perficienda elevare ; sed non oportet fieri per plura quod sufficienter et perfecte fieri potest per pauciora : videtur ergo quod in Christo non sit ponenda gratia creata.

Conclusio

Respondeo : In Christo ponendum est donum gratia, quae dicitur singularis personae, et quae est donum creatum.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio in Christo est ponere donum gratiae, quae quidem gratia dicitur gratia singulis personae ; et hoc quidem donum esse creatum.

Et ratio huius est, quia tale donum gratiae animam Deo assimilat et ad bonas operationes et meritorias elevando habilitat. Quoniam igitur anima Christi fuit deiformis et ad bene operand um habilis, alioquin nec fuisset idonea ad unionem nec ad meriti perfectionem, ideo necesse fuit in Christi anima reperiri donum talis gratiae.

Et ex eadem causa necesse fuit ipsum esse creatum, ut animam posset informare tamquam perfectio suum perfectibile informare habet, et ut potentias habilitare posset sicut qualitas suum subiectum habet qualificare.

Et ideo sunt concedendae rationes hoc ostendentes.

Ad rationes

Ad illud autem quod primo obicitur, quod gratia singularis personae creata est in persona creata, dicendum quod gratia singularis personae non dicitur quod sit in persona secundum rationem personalitatis in quantum persona, sed quia inest ei ratione alicuius partis, ita tamen quod gratia sic dicta respicit illius personae merita propria. Quamvis autem in Christo sit personalitas increata, tamen illa persona habet naturam creatam, animam videlicet et carnem ; et nihil impedit quin gratia creata possit esse in Christo secundum eius animam, quae creata est et quae est eius pars ratione humanae naturae. Ipse autem obicit ac si talis gratia esset in persona, non ratione alicuius partis, sed. ratione personalitatis.

Ad illud quod obicitur, quod filiatio adoptionis non potest stare cum filiatione per naturam etc., dicendum quod non est simile, quia filiatio est proprietas quae respicit ipsam personam ; et iterum adoptio importat aliquam extraneitatem et imperfectionem ; et sic non est de gratia singularis personae, quae respicit ipsam animam, et non imperfectionem et extraneitatem, sed magis completionem et deiformitatem importat. Et propterea nullam omnino habet oppositionem ad illam aeternam acceptationem, sicut adoptio respectu filiationis naturalis. Et ideo non est simile.

Ad illud quod obicitur, quod, cum Christus sit Deus, non indiget Deo assimilari, dicendum quod ille non esset Deus, nisi corpus eius et anima assumeretur a Verbo ; nec anima esset idonea ut assumeretur a Verbo, nisi esset, deiformis et Deo assimilata perfecte per gratiam : et ideo hoc quod ille homo est Deus, deiformitatem gratiae et gloriae non excludit, quin potius praesupponit. Et si tu obicias de carne, ad quam non requiritur gratuita dispositio ad hoc quod uniatur Verbo, ad hoc fuit supra responsum, quoniam caro habet congruentiam ad unionem ex ordinatione sui ad animam. Ideo non oportet quod dispositionis congruentia reperiatur primo in carne, sed sufficit quod sit ex parte animae.

Ad illud quod obicitur de Verbo unito, quod potest regere, dicendum quod verum est quantum est ex parte ipsius Verbi uniti, sed defectus est ex parte liberi arbitrii, quod indiget debita dispositione ad hoc quod regimini ipsius Verbi se valeat conformare ; indiget etiam dispositione debita ut possit ipsi Verbo uniri in una persona. Unde absque dubio deiformior est illa anima per abundantiam gratiae sibi datam quam sit alia. creatura ad hoc quod ad unionem sit idonea. - Ad haec autem intelligenda valent illa quae determinata sunt in primo libro de caritate, et in secundo de gratia, ubi ostensum est quae necessitas vel utilitas est ponere gratiam creatam.

PrevBack to TopNext