III, D. 14, A. 3, Q. 3
III, D. 14, A. 3, Q. 3
Utrum Deus communicaverit animae Christi omnipotentiam sicut communicavit omniscentiam.
Tertio quaeritur, utrum Deus communicaverit animae Christi omnipotentiam sicut communicavit ei omniscientiam.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Ad Philippenses 2, 9 : "Dedit illi nomen, quod est super omne nomen". Ergo, si non dedit ei nomen sine re, dedit igitur illi virtutem super omnem virtutem et potentiam super omnem potentiam : ergo dedit ei omnipotentiam.
Item, cum tria sint in anima, potentia, scientia et voluntas, ut vult Richardus, voluntas praesupponit scientiam et scientia praesupponit potentiam. Ergo natura, quae est capax scientiae, est capax potentiae : ergo quae est capax omniscientiae est capax omnipotentiae : sed anima Christi fuit capax omniscientiae, sicut supra ostensum fuit : ergo fuit capax omnipotentiae.
Item, amplioris extensionis est scientia quam potentia : omne enim quod Deus potest, scit, sed non convertitur ; sed quod capax est rei maioris est capax rei minoris : ergo, si anima Christi fuit capax omniscientiae, fuit etiam capax omnipotentiae : ergo debuii Deus ei communicare omnipotentiam.
Item, posse scire unum scibile est potentiae, ergo posse scire duo scibilia est maioris potentiae, et sic procedendo : ergo posse scire infinita scibilia : est summae et infinitae poteritiae ; sed anima Christi potuit scire infinita scibilia : ergo Deus communicavit ei omnipotentiam.
Item, artifex materialis non solum communicat filio suo scientiam simplicis notitiae, sed etiam sdentiam practicam : ergo multo fortius hoc Deus communicavit animae Christi ; sed scientia practica habet operationem coniunetam et operatio habet potentiam praeviam : ergo, si Deus communicavit animae Christi scientiam practicam omnium rerum, communicavit ergo ei omnipotentiam.
Item, sicut intellectus animae Christi coniunctus est divinae sapientiae, ita etiam et virtus illius animae iuncta est divinae potentiae : dicimus enim Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ergo sicut intellectus animae Christi propter coniunctionem eius ad summam sapientiam est factus omnisciens, ita et virtus propter coniunctionem cum summa potentia debuit fieri omnipotens.
Sed contra : Omnis potentia creaturae sequitur ipsam substantiam creaturae ; sed omnipotentia praecedit substantiam omnis creaturae, quia potest producere omne ens : ergo nulli creaturae communicari potuit omnipotentia.
Item, nihil habens omnipotentiam potest ab aliquo excedi vel superari, quia nihil est maius omnipotente ; sed necesse est omnem creaturam a Deo excedi et superari : ergo impossibile est alicui creaturae omnipotentiam communicari.
Item, "nullius substantiae finitae potest esse virtus infinita", sicut dicit Philosophus, et ratio manfestat ; sed omnipotentia est virtus infinita : ergo nulli substantiae finitae potest communicari omnipotentia. Sed omnis creatura est substantiae finitae, cum sit creata in numero, pondere et mensura : ergo etc.
Conclusio
Nec animae Christi nec alicui creaturae potest omnipotentia communicari ut proprietas ei inhaerens.
Respondeo : Dicendum quod nec animae Christi nec alicui creaturae potest omnipotentia communicari, nisi eatenus qua communicatur ei nomen et excellentia divinitatis, hoc est per communicationem idiomatum, quae ortum habet ex personali unione : sicut enim possumus dicere quod homo est Deus, ita possumus dicere quod homo est omnipotens. Et sicut excellentia divinitatis nulli communicari potest sicut forma et proprietas eidem inhaerens substantialiter vel accidentaliter, sic etiam nec omnipotentia.
Ratio autem, quare omnipotentia communicari non potest alicui creaturae, est, quia omnis creatura, eo ipso quod ex nihilo est, deficit a summa stabilitate : unde non existit per se ipsam ; deficit a summa simplicitate : unde non agit per se totam ; deficit a summa immensitate : unde distare potest in ipsa virtus a substantia. Et quoniam a se non subsistit nec in se, nisi sustentetur a divina potentia, ideo impossibile est ipsam esse omnipotentem : non enim potest se ipsam sustinere. Rursus, quoniam ex se tota non agit, non potest in totam rei substantiam ; et ideo non potest esse omnipotens, cum non possit totum producere. Postremo, quia virtus eius distat a substantia, tantum potest elongari quod omnino deficiet : unde non potest in omnia. Sicut igitur soli Deo convenit summa stabilitas, summa simplicitas, summa etiam immensitas, sic etiam omnipotentia, quae necessario requirit ista tria. Et ideo omnipotentia communicari non potest alicui creaturae, nec animae Christi nec alii. Et rationes quae hoc ostendunt sunt concedendae.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur, quod dedit illi nomen quod est super omne nomen, dicendum quod datio illius nominis fuit per communicationem idiomatum, ut homo ille diceretur esse Deus et Dei Filius. De hac autem communicatione non intelligitur ad praesens ; ideo auctoritas illa nihil facit ad propositum.
Ad illud vero quod obicitur, quod potentia antecedit scientiam, dicendum quod potentia dicitur dupliciter : respectu actus interioris et respectu actus exterioris. Dicimus enim aliquem posse scire et velle ; dicimus etiam posse operari. Cum ergo dicimus quod in creatura potentia antecedit scientiam, hoc verum est respectu actus interioris, sed non exterioris, quia potentia operativa consequitur scientiam. Cum autem dicitur omnipotentia esse in aliquo, hoc non intelligitur respectu actus interioris tantum, sed etiam respectu exterioris ; ideo non sequitur, quodsi in aliquo sit omniscientia, quod in eo sit omnipotentia.
Ad illud quod obicitur, quod amplioris extensionis est scientia quam potentia, dicendum quod esse maioris extensionis est dupliciter : vel respectu obiecti vel respectu subiecti. Si loquamur de extensione respectu obiecti, maioris extensionis est omniscientia quam omnipotentia, quia respectu plurium est. Si autem loquamur de extensione respectu subiecti, maioris amplitudinis est omnipotentia quam omniscientia, quantum est de propria ratione utriusque. Nam omnipotentia ponit subiectum suum omnino immensum et infinitum, omniscientia vero non, sicut in praecedentibus fuit ostensum. Et ideo non sequitur, quodsi alicui. subiecto naturae creatae possit communicari omniscientia, quod propter hoc possit ei communicari omnipotentia. Communicatio enim omnipotentiae plus respicit amplitudinem subiecti quam obiecti.
Ad illud quod obicitur, quod posse scire omne scibile est posse, dicendum quod, cum anima cognoscat in Verbo, cognoscere ipsius animae plus est in recipiendo ab ipso Verbo quam in agendo in ipsum Verbum ; et ideo posse scire aliquid scibile in ipso Verbo est potentiae utique activae et passivae, sed activae ex parte Verbi illuminantis, passivae vero ex parte animae suscipientis. Cum ergo infertur quod posse scire infinita sit potentiae infinitae, dicendum quod ex hoc non sequitur quod in creatura sit infinitas potentiae activae, sed in ipsa est infinitas potentiae passivae ; et hoc quidem non repugnat creaturae, licet ei repugnaret infinitas potentiae activae. Quoniam ergo posse facere infinita dicit infinitatem potentiae activae, posse vero scire omnia dicit infinitatem potentiae passivae, hinc est quod, quamvis alicui creaturae conveniat ut possit omnia scrire, non tamen convenit ut possit omnia facere. Et si tu obicias, quod scrire non tantum est pati, verum etiam agere, dicendum quod hoc est verum de scientia actuali, quae quidem consistit in actu iudicandi, et illa quidem proprium est solius Dei nec potuit alicui creaturae communicari. Sed non est verum de cognitione habituali, sicut in praecedentibus fuit ostensum.
Ad illud quod obicitur, quod Deus communicare debuit Christo non tantum scientiam speculativam, verum etiam practicam, dicendum quod scientia practica dicitur duobus modis. Uno modo dicitur scientia practica, quae est de opere, sicut moralis philosophia dicitur de opere, quae est de operibus procedentibus a libera voluntate. Alio modo dicitur scientia practica, quae est de opere et in opere, sicut faber, quando fabricat, dicitur habere cognitionem practicam fabricandi. Primo modo communicavit Deus scientiam practicam animae Christi, quia Christus cognitionem habuit omnium operum divinorum. Secundo modo non communicavit ei, pro eo quod anima Christi in cunctis suis operibus non potuit ei cooperari. Ideo non est simile de artifice et eius filio, quia filius artificis potest aequari in scientia et virtute, non sic autem anima Christi Verbo ; simile autem erit, si loquaniur de Christo secundum divinam naturam. Pater enim omnia demonstrat Filio, et quaecumque Pater facit, haec omnia et Filius facit, sicut dicitur in Ioannis 5, 19.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod ita unitur virtus virtuti sicut intellectus sapientiae, dicendum quod non est simile, sicut iam praedictum est, eo quod operatio intellectus est in suscipiendo, operatio vero potentiae activae magis consistit in agendo. Et huius signum est, quia multo excellentioris virtutis est aliquid posse facere quam posse nosse ; multo enim difficilius est facere unam formicam, quam cognoscere caelum et terram. Cognoscens enim, eo ipso quod cognoscens, non influit in ipsum cognitum ; potens vero, in eo ipso quod potens est, com paratur ad ipsum possibile sicut ad effectum. Et hinc est quod virtus operativa in Christo non est facta omnipotens sicut intellectus eius factus est omnisciens.