III, D. 14, Dubia
III, D. 14, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit quod in nullo Creatori creatura aequatur. Videtur enim falsum in duratione ex parte post ; sicut enim Deus durat in infinitum, ita et creatura ; infinitum autem infinito non est maius. Item, infertur instantia in numero personarum, quoniam ternarius aequatur ternario, et in multis creaturis contingit ternarium invenire : videtur ergo quod in aliquo contingat creaturam Creatori aequari.
Respondeo : Dicendum quod, pensatis conditionibus, in nullo potest creatura Creatori coaequari perfecte, nec est in aliquo ferre instantiam. Et quod obicitur de perpetuitate creaturae, non valet, quia perpetuitas creaturae pendet ex perpetuitate Creatoris, et perpetuitas etiam creaturae non est tota simul sicut perpetuitas Creatoris ; et hoc dicit Anselmus, tractans illud verbum quod habetur in Cantico Exodi [15, 18] : "Dominus regnavit in aeternum et ultra". Similiter quod obicit de numero personarum, non valet, quia in divinis personis est vera distinctio cum perfectissima unitate ; et huic nihil in creatura potest reperiri perfecte simile vel aequale, licet aliquid reperiatur ibi de siinilitudine.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nemo novit quae sunt Dei, nisi solus Spiritus Dei etc. Hoc enim videtur esse falsum, quia Filius scrutatur omnia quae sunt Patris : non ergo solus Spiritus. Item, perscrutatio est actus pertinens ad cognitivam : ergo, si saplentia appropriatur Filio, potius deberet dici solus Filius perscrutator quam Spiritus Sanctus.
Respondeo : Dicendum quod verbum illud intelligitur causaliter. Dicitur enim solus Spiritus scrutari profunda Dei, quia facit nos ipsa scrutari ; et quia Pater et Filius operantur in nobis per Spiritum Sanctum, quem ad nos mittere dicuntur, hic est quod, quamvis dicatur de solo Spiritu Sancto, intelligitur tamen de Patre et Filio ; et ideo, cum dicitur solus Spiritus Sanctus, non excluditur Filius.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non ita clare ac perspicue omnia capit ut Deus. Hoc enim videtur esse falsum, quia anima Christi est speculum clarissimum et mundissimum. Ergo omne illud quod in ea resultat, adeo clare videt ut Deus. Item, si non ita limpide videt, hoc non provenit nisi propter permixtionem obscurationis ; sed obscurationis causa est peccatum : ergo videtur quod anima Christi habuerit obscurationem peccati ; quodsi hoc est falsum, ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod respectu summae lucis omnis creatura tenebra est, sicut dicit Augustinus, eo ipso quod ex nihilo est. Unde sicut non potest pervenire ad summam stabilitatem, ita non potest venire ad summam luminositatem.
Ad illud ergo quod obicitur, quod est speculum clarissimum, dicendum quod non dicitur speculum clarissimum simpliciter, sed respectu aliarum creaturarum, inter quas retinet princi patum. Ad illud quod obicitur, quod causa minoris claritatis est obscuratio, quae quidem est per peccatum, dicendum quod minor claritas dupliciter potest dici in creatura : vel respectu Dei vel respectu illius claritatis quam creatura nata est habere. Si respectu illius quam nata est habere, sic talis obscuratio est ex peccato, et haec quidem non fuit in Christo. Si respectu Dei, sic talis obscuratio venit ex defectu creaturae, eo quod creatura nunquam potest Creatori coaequari. Praeterea, ratio illa non valet : non videt ita limpide, ergo habet aliquam obscuritatem, quia luminare unum dicitur esse minus altero propter minorem accessum ad summum sui generis, quia oppositum eius non est aliqua natura, sed privatio. Cum autem dicitur quod maius et minus est per impermixtionem contrarii, hoc intelligitur in oppositis quorum utrumque per se est aliqua natura.
DUB. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non est datum ei posse facere omnia. Hoc enim videtur esse falsum, quia dicitur Matthaei ultimo, 18 : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra ; item, Marci 9, 22 : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Ergo, si possibilia sunt credenti, multo magis possibilia sunt animae Christi comprehendenti.
Respondeo : Dicendum quod est potentia impetrandi et est potentia praesidendi et potentia faciendi. Cum ergo dicit Magister quod non est datum ei etc., intelligitur de potentia faciendi. Cum autem dicitur Matthaei ultimo, 18 : Data est mihi etc., intelligitur de potentia praesidendi. Omnibus enim quae sub Deo sunt praeest etiam Christus secundum humanam naturam, quae est super angelos exaltata. Cum autem dicitur Marci 9, 22 : Omnia possibilia sunt credenti, intelligitur de potentia impetrandi. Fides enim firma impetrare potest omnia miracula, iuxta illud quod dicitur I ad Corinthios 13, 2 : Si habuero fidem etc. Et per hoc patet quod in praedictis nulla est contrarietas.