Supra egit Magister de plenitudine gratiae et cognitionis in Christo ex parte humanitatis ; in hac vero parte intendit agere de defectu passibilitatis. Dividitur autem pars ista in duas partes. In quarum prima agit de defectibus a Christo assumptis in generali. In secunda vero agit de passione doloris in speciali, ibi : Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem etc.
Prima pars habet duas. In quarum prima veritatem explanat. In secunda vero veritatem explanatam multiplici auctoritate confirmat, ibi : Sed quia nonnulli. Prima pars habet tres partes. In quarum prima agit de defectibus repertis in Christo quantum ad congruitatem, ostendens quod congruum fuit Christum tales defectus in se habere. In secunda vero agit quantum ad generalitatem, inquirens, utrum omnes defectus nostros contingat in Christo reperire, ibi : Tradit autem auctoritas quod Dominus noster. In tertia vero determinat quantum ad causalitatem, ostendens tales defectus in Christo non fuisse a natura, sed a voluntate, ibi : Hos autem defectus non conditionis suae etc.
Similiter secunda pars, in qua confirmat praedeterminata, habet partes tres. In quarum prima adducit auctoritates quae faciunt ad veritatem. In secunda vero adiungit auctoritates quae videntur esse contra veritatem, ibi : Quaedam tamen reperiuntur in Sanctorum auctoritatibus etc. In tertia vero explanando ostendit in praedictis non esse contrarietatem, ibi : Ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas etc. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.
On this page