Text List

Prev

How to Cite

Next

III, D. 15, Tractatus Quaestionum

III, D. 15, Tractatus Quaestionum

Ad intelligentiam autem huius partis incidit quaestio circa duo. Primo enim quaeritur de huiusmodi defectibus assumptis a Christo in generali. Secundo quaeritur de aliquibus defectibus in speciali. Circa primum quaeritur tria. Primo quaeritur de defectibus assumptis a Christo quantum ad condecentiam et congruitatem. Secundo vero quantum ad generalitatem. Tertioquaeritur de huiusmodi defectibus quantum ad causalitatem.

PrevBack to TopNext