III, D. 15, A. 1, Q. 1
III, D. 15, A. 1, Q. 1
Utrum congruum fuerit tales defectus in Christo reperiri.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Ad Hebraeos 2, 11 : "Debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum". Si ergo decebat Christum in se habere illa quae faciunt ad fidelitatem et misericordiam, et haec sunt illa in quibus nobis assimilatur secundum statum miseriae, cuiusmodi sunt defectus et poenalitates, ergo huiusmodi in Christo reperiri debent.
Item, ad Hebraeos 4, 15 : "Non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato". Ex isto verbo arguitur ita : bonus pontifex debet compati his qui ignorant et errant ; sed Christus assumpsit humanam naturam ut fieret noster pontifex : ergo debuit ea in se assumere quae faciunt ad compassionem. Huiusmodi autem sunt defectus et poenalitates nostrae naturae : ergo etc.
Item, Christus ad hoc assumpsit naturam humanam ut nobis in illa mereretur vitam aeternam, quam primus parens nobis abstulerat ; sed meritum praecipuum consistit in tolerantia passionum et defectuum humanorum : si ergo decuit Christum praecipuo merito mereri, decuit per consequens huiusmodi defectus et passiones in ipso reperiri.
Item, ad hoc assumpsit Christus humanam naturam ut eam curaret satisfaciendo, et curando satisfaceret ; sed praecipuum quod facit ad culpae curationem et satisfactionem est poenalis humiliatio : ergo videtur quod decuit huiusmodi reperiri in Christo.
Sed contra : Sicut summae iustitiae repugnat defectus culpae, sic summae potentiae repugnat defectus fragilitatis et impotentiae ; sed Deum summe iustum non decuit habere defectum culpae, nec in se nec in natura assumpta : ergo pari ratiohe nec defectum poenalitatis et impotentiae.
Item, sicut culpa sine poena subsequente est inordinata, sic poena sine culpa praecedente ; sed non decet Deum facere aliquid inordinatum circa se nec circa naturam sibi unitam : ergo, si nullam habuit culpam nec in se nec in natura sibi unita, videtur quod nullos debuit defectus assumere neque passibilitates ad culpam consequentes secund um rectum ordinem.
Item, Christus assumpsit humanam naturam ad curandum eam non solum a culpa, sed etiam a defectibus et passionibus culpam consequentibus ; sed contraria contrariis curantur, tam in corporalibus quam in spiritualibus : ergo magis debuit assumere fortitudinem et impassibilitatem ad curandam nostram debilitatem et infirmitatem quam defectus nostros naturales. Et hoc est quod videtur Propheta petere, Isaiae 51, 9 : Consurge, consurge ; induere fortitudinem brachium Domini.
Conclusio
Congruum fuit, Christum assumere naturam nostram cum defectibus passibilitatibus.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio congruum fuit Christum assumere naturam nostram cum defectibus et passibilitatibus ; et hoc triplici ex causa, principaliter videlicet propter pretium nostrae salutis, propter exemplum virtutis et propter fulcimentum nostrae fragilitatis.
Propter pretium nostrae salutis, quia proposuerat nos redimere non corruptibilibus auro et argenta, sed pretioso sanguine suo, et animam suam ponere pro animabus nostris. Ad hoc autem non esset idoneus nisi naturam deficientem et passibilem assumpsisset ; et propterea defectus nostros et poenalitates debuit in se ipso habere. Alia etiam ex causa congruum fuit hoc ipsum, videlicet propter exemplum virtutis, specialiter autem humilitatis, patientiae et pietatis, quibus mediantibus pervenitur ad caelum, et in quibus Christus voluit nos imitari ipsum, secundum illud Matthaei 11, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Tertia ratio est propter fulcimentum nostrae fragilitatis, ob quam natura rationalis habet in se difficultatem ad credendum vera, et irascibilis ad sperandum ardua, et concupiscibilis ad amandum bona. Et ideo voluit Christus non tantum nobis similari in natura, sed etiam in defectibus et poenalitatibus, ut, manifestando in se veritatem humanae naturae, praeberet fulcimentum nostrae rationali ad credendum ; ostendendo nihilominus immensitatem suae misericordiae per susceptionem nostrae miseriae, praeberet irascibili fulcimentum ad sperandum ; ostendendo magnitudinem suae benevolentiae, praeberet concupiscibili incitamentum ad se amandum. Et ideo, licet incongruum videatur huiusmodi defectus reperiri in Christo, si per se considerentur, tamen, si ad finem referantur, magna reperitur congruitatis condecentia. Etideo concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod sicut summam iustitiam dedecet iniquitatem, sic summam potentiam dedecet infirmitatem, dicendum quod huiusmodi similitudo tenet, si comparetur infirmitas et culpa ad naturam divinam ; in natura enim divina, sicut nulla potest esse iniustitia, sic nulla potest esse impotentia. Si autem comparentur ad naturam assumptam, sic non habet veritatem, pro eo quod ipsa infirmitas potest esse materia exercendae virtutis ; virtus enim fortitudinis exercetur potissime in perpessione terribilium, eorum maxime quae mortem inducunt. Culpa vero et iniquitas omnino adversatur iustitiae et vituperabile reddit subiectum in quo est ; infirmitas vero reddit magis laudabile, quando coniuncta est interiori virtuti animi secundum statum meriti. Et ideo non est simile hinc et inde.
Ad illud quod obicitur, quod poena sine culpa est inordinata, dicendum quod est poena necessitate inflicta et est poena voluntate assumpta. Prima ergo poena inordinata est, nisi culpa praecesserit in eo qui punitur ; secunda vero ordinem habet, sive culpa praecesserit in eo qui punitur sive in eo pro quo ipse velit puniri ; et sic est in proposito. Nam Christus voluit huiusmodi defectus et poenalitates in se habere pro reparanda humana natura.
Ad illud quod obicitur, quod Christus assumpsit humanam naturam ut eam curaret, dicendum quod verum est. Quod obicit, quod contraria contrariis curantur, dicendum quod illud veritatem habet, si fiat comparatio medicinae ad causam et principium aegritudinis ; et sic non habet instantiam in proposito, quia principium corruptionis totius humanae naturae fuit delectatio inordinata in esu ligni vetiti. Et ideo defectus et poenalitates nostrae aegritudini contrariantur et adversantur, pensata eius causa et origine. Aliter potest dici quod, cum dicitur contraria contrariis curantur, hoc intelligitur quantum ad prima curantia, sicut est gratia, quae curat culpam ; quantum vero ad proxima veritatem non habet, quia dolor est medicina doloris. Sic et in proposito est intelligendum.
Ad illud quod obicitur, quod defectus plus valent ad deficiendum quam ad vincendum, dicendum quod est virtus naturalis et est virtus moralis ; et secundum hoc duplex est pugna et duplex est victoria : una, quae virtutem naturalem respicit ; altera, quae virtutem moralem. Pugna igitur et victoria contra peccatum spectat ad virtutem moralem. Christus autem, cum venit ad vincendum adversarium, venit ad expugnandum et devincendum peccatum ; et ideo competebat ei virtus moralis ut posset superare. Virtus autem naturalis in nullo conferebat ad hanc victoriam, quin potius eius oppositum ; maxime enim vincitur et diabolus et peccatum in humilitate et patientia. Propter quod dicitur : Virtus in infirmitate perficitur, II ad Corinthios 12, 9. Cum ergo dicitur quod defectus plus valent ad succumbendum quam ad vincendum, dicendum quod illud non habet veritatem, nisi intelligatur de pugna et victoria in eodem genere in quo sunt illi defectus ; et ideo non habet locum in proposito, ubi est victoria per fortitudinem iustitiae, non per fortitudinem potentiae. Et de hac fortitudine dicebat Propheta : Induere fortitudinem brachium Domini. Posset tamen intelligi de fortitudine potentiae. Ad fortitudinem enim iustitiae in praesenti in merito subsequitur fortitudo potentiae in praemio, sicut patet in Christo, quia, etsi passus est ex infirmitate, surrexit tamen ex virtute.