Text List

III, D. 15, A. 2, Q. 3

III, D. 15, A. 2, Q. 3

Utrum in Christo fuerit passio vel affectio irae.

Tertio quaeritur, utrum in Christo fuerit passio vel affectio irae.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. In quocumque est ponere zelum vindictae, est ponere motum irae ; sed in Christo fuit zelus vindictae, sicut patet, quando eiecit ementes et vendentes de templo : ergo videtur quod habuit in se affectionem irae.

Item, detestari malum non est aliud quam irasci malo ; sed in Christo fuit mali detestatio perfecta : ergo in Christo fuit passio quae est ira.

Item, sicut rationalis ordinatur ad discutiendum, sic irascibilis ordinatur ad irascendum : ergo sicut in Christo ex parte rationalis fuit usus prudentiae, sic ex parte irascibilis fuit affectio irae.

Item, plus competit ira statui viae quam statui patriae ; sed Dominus in die iudicii .irascetur malis, ut saepe in Scriptura dicitur : ergo multo fortius affectum irae habuit in statu viatois.

Sed contra : Super illud Iob 5, 2 : "Virum stultum interficit iracundia", Gregorius : "Ira per vitium oculum mentis excaecat, ira per zelum turbat". Sed oculus mentis in Christo nec excaecari potuit nec turbari, cum in ipso esset in continuo usu contemplationis : ergo non videtur quod in eo aliqua affectio irae fuerit.

Item, Damascenus definiens iram dicit quod "ira est vindex laesae concupiscentiae" ; et iterum, quod ira est desiderium repunitionis. Sed in Christo nec fuit laesio concupiscentiae nec amor vindictae : ergo nec in eo fuit passio irae.

Item, Christus ita fuit perfecte mitis sicut et humilis ; sed in Christo ita. fuit perfecta humilitas quod nulla fuit superbia : ergo ita fuit perfecta mansuetudo quod nulla ira.

Item, ira secundum naturam est accensio sanguinis circa cor, secundum quod vult Philosophus et Damascenus, ex evaporatione fellis. Ergo, si hoc dicit passionem foedarit, quae habet secum inquietationem et perturbationem coniunctam, videtur quod talis passio in Christo non sit ponenda.

Conclusio

In Christo fuit affectus irae, prout dicit affectum detestationis et commotionem partis sensualis, quae tamen subiecta est rationi.

Respondeo : Dicendum quod ira uno modo dicit pure affectionem, et sic dicitur ira affectus detestationis alicuius mali vel apparentis mali. Alio modo ira dicit affectum cum poena, et sic ira habet perturbationem et inquietationem annexam. Hoc autem potest esse in triplici differentia : quia aut perturbatio illa solum tangit potentias inferiores et nullo modo tangit oculum mentis, aut tangit oculum mentis ad tempus turbando, sed non excaecando, aut oculum mentis attingit ipsum perturbando et obnubilando. Et secundum hoc motus irae in quadruplici differentia reperitur, secundum quod colligitur ex dictis Sanctorum ; uno modo pure dicit affectum detestationis ; et hoc modo potuisset esse in Adam in statu innocentiae. Alio modo dicit motum detestationis cum inquietatione et perturbatione partis sensualis sine aliqua perturbatione mentis, et hoc modo fuit in Christo affectio irae ; sicut enim dicit Evangelium : Infremendo conturbavit semetipsum. Tertio modo dicit affectum detestationis cum commotione et perturbatione, non solum partis sensualis, sed, etiam rationis ad tempus ; et hoc modo reperitur ira in viris iustis qui irascuntur ira per zelum, de quibus dicit Gregorius quod inde mens perturbata proficit ut clarescat ; sicut oculus per collyrium immissum ad tempus turbatur, ut postmodum clarior efficiatur. Quarto modo ira dicit affectum detestationis cum commotione sensualitatis et etiam mentis, ita quod commotio illa habet secum perturbationem mentis annexam vel ad illam est ordinata ; et sic est ira per vitium et reperitur in peccatoribus et prohibetur a Domino.

Et per hanc distinctionem patet responsio ad quaestionem et ad rationes ad utramque partem. Quodam enim modo fuit in Christo passio irae sive affectio irae, videlicet prout dicit affectum detestationis et commotionem partis sensualis, quae tamen subiecta est rationi. Et sic procedunt rationes ad primam partem inductae probantes affectionem irae in Christo fuisse, ut aspicienti patet ; et ideo sunt concedendae. Quodam etiam modo non fuit, videlicet prout dicit perturbationem oculi mentalis et prout dicit affectum repunitionis, in quantum ille affectus est ex libidine vindictae, non ex zelo iustitiae ; sic enim est passio perturbans.

Ad Rationes

Et hoc modo procedunt duae primae rationes ad secundam partem ; et propterea secundum illam viam verum concludunt et concedi possunt.

Ad illud vero quod obicitur, quod in Christo nulla fuit superbia, ergo nulla debuit esse ira, quia fuit perfectus in mansuetudine sicut in humilitate, dicendum quod non est simile, quia superbia directe nominat vitium, et ideo semper oppositum habet cum humilitate et propterea non potest stare cum perfecta humilitate. Ira autem non semper nominat vitium, immo etiam nominat virtutem ; ideo non sic oppositionem habet cum mansuetudine. Et propter hoc non sequitur, quodsi fuit perfectae mansuetudinis, quod propter hoc non habuerit affectionem irae.

Ad illud quod obicitur, quod ira est ex accensione sanguinis circa cor, dicendum quod illud verum est in nobis, in quibus caro repugnat spiritui et sensualitas rationi, qui non tantum habemus corruptionem poenalitatis, immo etiam foeditatis ; hoc autem non oportet esse in Christo. Si quis tamen diceret in Christo fuisse accensionem sanguinis, sed moderate, non videtur esse inconveniens.

PrevBack to TopNext