III, D. 16, A. 2, Q. 3
III, D. 16, A. 2, Q. 3
Utrum dolor fuerit intensior in parte rationali animae Christi an in parte sensuali.
Tertio quaeritur, in qua parte animae Christi fuerit dolor intensior, utrum in parte rationali an in parte sensuali.
Rationes Principales
Et quod in parte sensuali, videtur. Illud magis patitur ad praesentiam affligentis, quod magis est passibile ; sed sensualitas in Christo erat magis passibilis quam ipsa ratio, erat enim fragilior : ergo videtur quod magis affligebatur anima Christi secundum sensualitatem quam affligeretur secundum rationem.
Item, omne illud quod magis in patiendo a consolatione elongatur magis patitur et affligitur ; sed sensualitas plus recedebat a gaudio in passione quam ipsa ratio, sicut manifestum est : ergo etc.
Item, ubi magis viget passio timoris, ibidem magis intenditur passio doloris ; sed Christus plus timebat secundum sensualitatem quam secundum rationem - secundum enim rationem securus erat, licet sensualitas formidaret - ergo pari ratione plus dolebat ex parte sensualitatis quam rationis.
Item, sicut gaudium est in coniunctione convenientis cum convenienti, ita dolor est in separatione : ergo ibi est maior dolor, ubi est separatio. magis convenientis ; sed anima plus convenit cum carne secundum sensualitatem quam secundum rationem, sicut dicit Augustinus, in libro De spiritu et anima : ergo etc.
Item, quod magis alligatur alicui et plus indiget illo magis patitur et affligitur in illius corruptione et amissione ; sed sensualitas magis alligatur carni et plus indiget carne ad suam operationem exercendam quam ratio : ergo, carne patiente, plus affligebatur anima in sensualitate quam in ratione.
Sed contra : Sicut dicit Augustinus, De civitate Dei : "Dolor est testimonium bonae naturae". Ergo in meliori natura intensior est dolor ; sed melior est natura animae secundum rationem quam secundum sensualitatem : ergo intensior est dolor ex parte rationis quam ex parte sensualitatis.
Item, quod ex pluribus causis dolet intensius dolet quam quod ex una tantum ; sed dolor erat in sensualitate tantum ex carne, ratio vero non tantum condolebat carni, sed etiam sensualitati et nobis : ergo videtur quod intensior erat dolor in ratione quam in sensualitate.
Item, ubi est intensior amor, ibi est intensior dolor ; sed Christus magis diligebat in nobis vitam gratiae quam in se diligeret vitam naturae : ergo magis dolebat de hoc quod nos amiseramus vitam gratiae quam de hoc quod ipse amittebat vitam naturae. Sed primus dolor erat in ratione, secundus in sensualitate : ergo magis doluit secundum rationem quam secundum sensualitatem.
Item, in ea parte intensior est dolor quae habet maiorem rationem dolendi ; sed sensualitas non habebat rationem dolendi nisi propter afflictionem carnis suae, ratio vero habebat rationem dolendi propter dehonorationem maiestatis divinae ; sed magis dolendum est de Dei inhonoratione quam de carnis afflictione ; et Christus dolebat secundum quod debebat : ergo intensior dolor erat in Christo quantum ad partem rationalem quam quantum ad partem sensuatem.
Item, Christus diligebat alios sicut se ipsum, quia perfectam habebat caritatem. Ergo tantum dolebat de separatione aliorum a Deo, quantum si ipse separaretur ab ipso ; sed constans est quod omnis anima recta plus doleret de separatione a Deo quam de separatione a corpore proprio : ergo anima Christi plus compatiebatur aliis quam propriae carni. Si ergo compassio respectu alionm erat in ratione, compassio respectu carnis erat in sensualitate ; ergo intensior dolor erat secundum partem rationalem quam secundum sensualitatem.
Conclusio
Quoad dolorem passionis Christus magis doluit in parte sensuali, quoad dolorem compassionis magis in parte rationali; ipse autem dolor compassionis fuit intensior quam dolor passionis.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod in Christo duplex dolor fuit, secundum quod dicunt Sancti, videlicet dolor passionis et dolor compassionis, et uterque dolor intensus fuit et acerbus. Multum enim in se doluit, et multum nobis condoluit ; et uterque istorum. dolorum et in.sensualitate fuit et in ratione, sed ordine permutato. Nam dolor passionis et carnis primo attingebat animam secundum sensualitatem et deinde secundum alias vires. Dolor vero compassionis primo erat in ratione et ex ratiorie redundabat in sensualitatem. Sicut enim, ratione nostra dolente pro peccatis nostris, geniit sensualitas et lacrymatur, sic et Christus, quia multum.pro peccatis nostris doluit, de peccatis nostris flevit.
Cum ergo comparamus dolorem sensualitatis ad dolorem rationis ; hoc potest esse in duplici genere. Et si quidem intelligatur de dolore passionis, cum ille primo sensualitatem attingeret, concedendum est animam Christi secundum partem sensualem magis doluisse, sicut ostendunt rationes ad primam partem. Si vero intelligatur de dolore compassionis, quo interius afficiebatur propter scelera nostra, cum ille ortum et originem habeat a ratione ; concedendum est ipsum magis secundum rationem doluisse, sicut ostendunt rationes ad partem sequentem inductae. Et sic patet responsio ad quaestionem propositam, patet etiam responsio ad obiecta. Membra enim huius quaestionis habent se sicut excedentia et excessa, et obiecta verum concludunt secundum diversas vias.
Si quis autem ulterius quaerat, cum ratio et sensualitas secundum duo genera doloris mutuo se excedant, quis eorum fuerit intensior in Christo, utrum videlicet dolor passionis vel compassionis ; responderi potest quod dolor compassionis fuit intensior. Et ratio huius est, quia quamvis magna causa esset dolendi in sensualitate propter separationem ipsius a carne, magna etiam esset dispositio ad dolendum propter optimam complexionem ; in dolore tamen compassionis amplior erat ratio dolendi propter inhonorationem Dei et separationem hostram a Deo, maior etiam erat dispositio ad dolendum propter dilectionis nimietatem. Secundum enim quod dilectio maior est, secundum hoc sunt ptagae compassionis maiores. Unde multo plus compassio Christi excessit aliorum compassioties quam passio passiones, sicut fuit in eo maior excellentia dilectionis quam passionis respectu aliorum ; licet in utroque multum excederet. Et quod ille dolor intensior fuerit, colligitur ex duplici signo. Unum est, quod maluit animam suam a corpore eparari quam quod nos essemus a Deo separati. Aliud vero signum est, quod flevit pro peccatis nostris, et non flevit pro poenis corporis sui, sicut Bernardus dicit ; planctus autem signum est amaritudinis et doloris. Et ideo hoc eleganter exprimit cancellarius Philippus in quadam prosula valde notabili et devota. Ait enim sic : Homo, vide quid pro te patior ! Ad te clamo qui pro te morior. Vide poenas quipus afficior, Vide clavas quibus confodior ! Cum sit tantus dolor exterior, Interior tamen planctus est gravior, Tam ingratum dum te experior.