III, D. 17, A. 2, Q. 3
III, D. 17, A. 2, Q. 3
Utrum oratio, qua Christus oravit in passione ut calix transferretur a se, fuerit a ratione an a sensualitate.
Tertio quaeritur, utrum illa oratio, qua oravit in passione ut calix transferretur a se, fuerit a ratione an a sensualitate.
Rationes Principales
Et quod a sensualitate, videtur. Auctoritate Magistri in littera : "Secundum affectum sensualitatis Christus mori noluit, nec obtinuit quod secundum istum affectum petiit". Ergo videtur quod petitio illa ex voluntate sensualitatis processerit.
Item, hoc ipsum ostenditur ex ordine verborum, cum dicit : "Non sicut ego volo, sed sicut tu" ; aut hoc dicit ratione voluntatis sensualitatis aut rationis. Quantum ad voluntatem rationis non dicit, quia illa erat per omnia divinae voluntati conformis : ergo hoc dicit quantum ad voluntatem sensualitatis : ex illa ergo voluntate procedebat postulatio orationis propositae.
Item, nullus sapiens petit vel orat cotitrarium eius quod vult ; sed ratio volebat mori : ergo petitio de evasione mortis non erat petitio rationis ; et erat rationis vel sensualitatis : ergo sensualitatis.
Item, peccatum est alicui petere quod est peccatum appetere ; sed appetere non mori peccatum esset ipsi voluntati rationali : ergo, si illud petivisset, peccasset. Sed non peccavit : ergo non petiit : ergo petitio illa fuit a voluntate sensuali.
Sed contra : Oratio sic definitur : "Oratio est ascensus intellectus in Deum" ; sed sensualitatis non est ascendere in Deum : ergo sensualitatis non est orare : ergo praedicta oratio non potuit esse sensualitatis.
Item, alio modo definitur oratio : "Oratio est pius mentis affectus in Deum directus" ; sed sensualitas non habet ferri in Deum : ergo quantum ad actum sensualitatis non consistit usus orationis.
Conclusio
Christi oratio in horto ad Patrem quoad materiam fuit sensualitatis , sed quoad formam fuit rationis.
Respondeo : Dicendum quod de praedicta oratione est loqui dupliciter : aut quantum ad materiam aut quantum ad formam. Si loquamur de ipsa quantum ad materiam, apposita, cum materia orationis respiciat desiderium petentis, talis petitio fuit petitio sensualitatis, cuius desiderium erat ad non moriendum. Si autem loquamur de praedicta oratione quantum ad formam, sic, cum forma petitionis respiciat discretionem proponentis, et talis modus proponendi sit ad discretionem rationis, concedendum est quod talis oratio fuerit voluntatis rationalis.
Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam et etiam ad obiecta; ad quaeslionem propositam, quia non est simpliciter concedendum, quod talis oratio fuerit simpliciter rationis vel simpliciter sensualitatis, sed quodam modo huius, quodam modo illius : sensualitatis quantum ad materiam, sed rationis quantum ad formam ; item sensualitatis ut moventis, sed rationis ut proponentis ; item, sensualitatis ut pro quo, sed rationis ut a quo. Unde bene et recte consuevit dici quod ratio fuerit advocatus sensualitatis. Secundum hoc dissolvi possunt rationes ad utramque partem, quoniam procedunt his duabus viis, sicut patet aspicienti.
Sed tunc restat quaestio : cum ratio sciret sensualitatem in hac petitione nec exaudiendam nec dignam exaudiri, utpote quia petebat contrarium divini propositi, quomodo hanc petitionem proposuit et pro ea allegavit ? Et dicendum est ad hoc quod huius fuit ratio triplex. Prima, ad manifestationem veritatis naturae assumptae, quae naturaliter refutabat passionem : et in hoc erudivit nostram fidem. Secunda vero, ad confirmandam nostram imbecillitatem, ut non diffidamus, si passionum pericula exhorremus : et in hoc erexit nostram spem. Tertio, ut ostenderet voluntatem nostram divinae voluntati esse per omnia subiciendam, quod ostendit in conditione apposita, non sicut ego volo, sed sicut tu : et in hoc ordinavit in nobis caritatem, quae affectum nostrum divinae voluntati per omnia conatur subicere. Unde magis oravit pro nobis in illa oratione quam oraret pro se. Et attendendum est quod ratio in petitione illa servavit formam prudentis et fidelis advocati, qui desiderium sensualitatis proponit, servata tamen forma iuris. Dictat enim ius divinum quod omnis appetitus debet esse Deo subiectus. Et per hoc patet determinatio obiectorum, patet etiam praedictae orationis finis et utilitas.