Text List

III, D. 18, A. 2, Q. 3

III, D. 18, A. 2, Q. 3

Utrum Christus meruerit nobis ianuae apertionem.

Tertio quaeritur, utrum Christus meruerit nobis ianuae apertionem.

Et quod sic, videtur. Auctoritate Augustini, super Epistolam ad Hebraeos : "Per aliam hostiam non potuit nobis aperiri aditus et fieri salus nisi per mortem Unigeniti, cuius tanta fuit humilitas et patientia, ut eius merito pateret credentibus in eum aditus regni".

Item, hoc videtur auctoritate Magistri in littera : Christi humilitas, qua mortem gustavit, ingressum regni caelestis omnibus suis, impleto Dei decreto, aperire valuit ; quod si verum est, redit idem quod prius.

Item, nullus introibat in caelum, antequam Christus pateretur et moreretur, sed descendebat ad limbum, sicut patet per Vetus Testamentum ; sed modo aseendunt : ergo videtur quod modo aperta sit ianua per Christi meritum.

Item, si aliter quam per Christi merita potuissemus introire in gloriam paradisi, ergo sine morte et passione Christi possemus salvari ; et si hoc, ergo Christus mortuus esset gratis. Quodsi hoc est inconveniens, constat quod non fuit aperta ianua paradisi nisi per merita Christi.

Sed contra : Si Christus meruit nobis apertionem ianuae paradisi, aut ergo paradisi terrestris aut caelestis. Paradisi terrestris non, quia morientes non ingrediuntur illuc ; et praeterea, Henoch et Elias ingressi fuerunt ante Christi adventum. Paradisi caelestis non, quoniam in caelo nulla posita fuit custodia vel clausura ; homo enim non fuit de eo eiectus : ergo non videtur quod per merita Christi sit aperta fanua alicuius paradisi.

Item, si Christus aperuit nobis ianuam meritis suis, aut ergo merito actionum aut merito passionum. Si merito actionum, ergo videtur quod frustra fuerit passus, ex quo actiones suae sufficiebant quantum ad meritum. Si passionibus, ergo videtur quod Christus profecerit quantum ad meritum.

Item, omne meritum consistit in radice caritatis, et caritas in Christo non crevit : ergo omne quod Christus meruit, ab initio meruit ; sed aditum regni ab initio nobis non meruit, alioquin non oportuisset ipsum pati : ergo nunquam videtur quod aditum illum potuisset nobis deinceps mereri.

Item, aut iustum erat nobis ianuam aperiri aut iniustum. Si iustum, ergo, circumscriptis meritis Christi, debebat nobis patere aditus regni. Si iniustum, sed Christus nihil meruit nisi iustum : ergo Christus non meruit nobis apertionem.

Item, caritas meretur gloriam ex condigno ; sed Abraham habuit caritatem sicut nos habemus : aut igitur Deus cum eo iniuste egit aut eum in gloriam introduxit ; et si hoc, aditus regni patuit ante adventum Christi : non ergo aperta fuit ianua per merita eius.

Item, fides Christi ante adventum Christi ita introducebat hominem a statu culpae in statum gratiae sicut et post adventum. Ergo et pari ratione sic debuit introducere a statu viae in statum gloriae tunc, sicut nunc : ergo, si nunc fidelibus morientibus patet ingressus in caelum, videtur quod et ante adventum Christi : ergo ianua caeli non fuit aperta per eius merita.

Conclusio

Christus per suam satisfactionem meruit nobis paradisi caelestis apertionem.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod est paradisus terrestris et est paradisus caelestis, et, Adam peccante, utriusque ianua clausa fuit clausio autem ianuae paradisi terrestris signum fuit clausionis ianuae paradisi caelestis. Est autem paradisus caelestis aperta visio Dei ; clausio autem huius ianuae fuit impossibilitas videndi Deum facie ad faciem, quae impossibilitas consurgebat ex merito peccati Adae et ex decreto divinae sententiae, quo scilicet Deus decreverat neminem ad sui aspectum admittere, nisi facta esset sibi emenda et satisfactio pro illo peccato. Et quoniam emenda et satisfactio facta est ei per Christum, sicut melius infra manifestabitur, hinc est quod per meritum Christi patuit nobis ingressus in caelum. Unde concede.ndae sunt rationes et auctoritates quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur de paradiso caelesti et terrestri, dicendum quod per meritum Christi patuit nobis aditus in paradisum caelestem, cuius ianuae clausio facta fuit nobis per divinam sententiam, sicut praedictum est, et Magister recitat in littera, Propter hoc ratio inducta procedit per suppositionem falsi.

Ad illud quod quaeritur, utrum meruerit nobis apertionem ianuae actione vel passione, dicendum quod per passionem. Per passionem enim satisfecit et pretium persolvit ; nec sequitur propter hoc quod in merito profecerit, quia non sibi, sed nobis meruit ; et ideo non potest concludi ex hoc quod ipse profecerit, sed quod nos profecerimus.

Ad illud quod obicitur, quod meritum totum consistit in radice caritatis, dicendum quod est meritum adeptionis vitae aeternae et est meritum dimissionis poenae. Meritum vitae aeternae consistit in radice caritatis, meritum autem remissionis poenae non tantum consistit in caritate, sed etiam in passionis acerbitate. Apertio autem ianuae principaliter consistebat quantum ad meritum dimissionis poenae, pro eo quod illa apertio fieri habebat per opus satisfactionis ; satisfactio autem fit maxime per opera poenalia.

Ad illud quod obicitur, quod aut erat iustum aut iniustum nobis ianuam aperiri, dicendum quod ante satisfactionem, reatu manente, iustum erat ianuam nobis claudi ; sed, satisfactione iam facta, iustum erat nobis ianuam aperiri. Unde Christus satisfaciendo fecit nobis de indebito debitum, ac per hoc vere et proprie nobis meruit aperiri caelum. Unde, cum dicitur quod Christus nihil meruit nisi iustum, dicendum quod illud habet veritatem si intelligatur quod illud retineat rationem iniustitiae post meritorum interventionem ; sic autem non est hic, sicut visum est.

Ad illud quod obicitur, quod caritas meretur gloriam aeternam ex condigno, dicendum quod post lapsum hominis caritas non meretur nisi praeambulo motu fidei ; fides autem absoluta non sufficit nisi sit fides Creatoris et Mediatoris, sine qua nemo potest iustificari ; ideo efficacia omnis meriti fundata est super merita Christi. Et propterea non sequitur quod caritas mereatur gloriam, circumscriptis meritis Christi, vel introducat in ipsam, pro eo quod meritum caritatis nostrae non excludit merita Christi, sed potius includit.

Ad illud quod obicitur, quod fides Christi ante passionem introducebat in gratiam, ergo pari ratione et in gloriam, dicendum quod non est simile, quia status gratiae bene compatitur secum obligationem ad poenam ; non sic autem status glotiae, qui excludit omnem imperfectionem poenae et culpae. Ideo, quamvis Dominus daret gratiain propter satisfactionem promissam, non tamen debuit dare gloriam nisi satisfactione soluta. Et ideo non patebat ingressus in regnum, nisi prius interveniret passio Christi, per quam solveretur pretium satisfactorium, et nos non tantum liberaremur a culpa, sed etiam absolveremur a reatu. Haec autem melius inferius manifestabuntur.

PrevBack to TopNext