III, D. 18, Dubia
III, D. 18, Dubia
Dub. 1.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Meruit a conceptione non modo gloriam impassibilitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animae, quia ubi unum propter alterum, ibi unum tantum ; sed immortalitas non est in corpore nisi per animam sicut nec vita ; pasibilitas etiam non est in anima nisi per corpus, cum anime sit substantia incorporalis : restat ergo quod idem est omnino mereri impassibilitatem corporis et impassibilitatem animae. Praeterea, corpore existente impassibili, necesse est animam esse impassibilem : ergo non videtur quod impassibilitas corporis debeat connumerari impassibilitati animae.
Iuxta hoc quaeritur : cui per prius inest impassibilitas ? Et quod carni, videtur, quia impassibilitas est dos corporis. Quod autem animae, videtur, quia gloria est per influentiam animae in carnem.
Respondeo : Dicendum quod in anima passibili duplex est genus passionum : unum, quod patitur in se per affectiones ; aliud, quo compatitur corpori propter corporis laesiones. Ad hoc autem quod anima efficiatur perfecte impassibilis necessarium est quod ab utraque passione efficiatur perfecte immunis ; et ita duplex impassibilitas reperitur in anima : una, quae est proprie ipsius animae ; altera, quam communicat cum corpore. Et istas duas intendit Magister in littera connumerare. Et sic patet responsio ad primo quaesitum.
Ad illud vero quod quaeritur secundo, cui per prius insit impassibilitas, dicendum quod per prius inest animae sicut et passibilitas quantum ad causam primam, utpote in homine primo, in quo per corruptionem animae facta est corruptio corporis, quamvis in. aliis anima efficiatur passibilis propter coniunctionem sui cum carne corrupta ; e contrario vero est gloria impassibilitatis, quae quidem est a superiori et magis inest corpori ratione animae quam e converso. Quod ergo obicit, quod impassibilitas est dos corporis dicendum quod dos corporis est, sed non sic praecise est corporis quod non sit animae ; dicitur tamen magis esse dos corporis, quia anima habet dotes secundum se multo excellentiores.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Meruit etiam sibi donari nomen, quod est super omne nomen. Hoc enim videtur esse falsum, quia nomen illud, quod est super omne nomen, habuit ab aeterno. Si tu dicas, quod meruit illius nominis manifestationem in humana natura, hoc videtur esse falsum, quia daemones in Evangelio frequenter dicebant ipsum esse Filium Dei, sicut colligitur ex multis locis : ergo iam nomen eius ante passionem erat manifestatum. Item, in Lege promissus erat Filius Dei, sicut dicit Isaias 9, 8 : Vocabitur admirabilis, consiliarius, Deus, fortis. Item, I ad Corinthios 2, 8 : Si cognovissent, dicit Glossa quod maiores Iudaei sciverunt quod esset Christus. Ergo videtur quod nomen eius ante passionem fuerit manifestatum. Sed contra hoc est quod dicitur I ad Corinthios 2, 8 : Si cognovissent, nunquam Filium Dei crucifixissent ; et Anselmus, in libro Cur Deus homo, dicit quod tantum scelus, sicut est Filii Dei occisio, nunquam per poenitentiam expiassent, nisi ignorantia excusasset.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio Christus per passionem suam meruit sui nominis clarificationem. Clarificatio autem nominis ipsius Christi in hoc consistit ut communiter homines noverint illum, qui in humana natura apparebat esse Filium Dei et redemptorem mundi. Ad illud vero quod obicitur, quod illud iam notum erat, dicendum quod est notitia certa et est notitia per quamdam coniecturam ; et Christus ante passionem cognitus fuit habere nomen, quod est super omne nomen, notitia coniecturali, sed notitia certitudinali nonnisi post passionem. Et per hoc dissolvi possunt rationes et auctoritates ad utramque partem. Vel aliter. Est notitia universalis et est notitia particularis. Quamvis autem Christus esset notus aliquibus quod esset vere Christus, tamen non fuit universaliter cognitus usque post passionem. Vel aliter. Est notitia nominis duplex : quantum ad vocem et quantum ad imponendi rationem. Quantum ad vocem, cum cognoscitur quod aliquis sic vocetur ; et sic multi cognoverunt Christum vocari Iesum ante passionem ; sed rationem quare sic vocaretur, videlicet quia venerat salvare populum a peccatis eorum, non cognoverunt usque post passionem.
Et sic clarificatio nominis Christi est manifestatio cognitionis habitae de Christo, qua cognoscitur esse Dei Filius et Christus et Iesus ; et quodlibet istorum est nomen super omne nomen. Nam Filius Dei nominat personam in una natura ; Christus autem et Iesus nominant personam in duabus naturis ; sed Christus nominat personam in humana natura relata ad divinam, quia dicitur unctus ; Iesus autem nominat personam in divina natura relata ad humanam, quia Iesus dicitur Salvator esse ; et ideo in nomine Iesu Christi debet omne genu curvari, sicut in nomine Filii Dei.
Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam, quia nomen Filii Dei tripliciter dicitur clarificari secundum triplex eius nomen, sive quantum ad certificationem sive quantum ad diffusionem sive quantum ad rationis nominandi expressionem, ita quod certificatio respicit notitiam nominis Filii Dei, diffusio notitiam nominis Christi, expressio rationis nominandi notitiam nominis Iesu. Patet etiam responsio ad obiecta, quia Christus secundum haec tria nomina fuit cognitus quodam modo, fuit etiam quodam modo ignoratus. Secundum eum modum, secundum quem ignoratus fuit, meruit nomen suum per passionem clarificandum esse.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : In qua enim forma crucifixus est, in ea forma exaltatus est ; quia exaltatio Christi est ad aequalitatem Patris, sicut dicitur in Psalmo [109, 1] : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis ; sed non est aequalis Patri secundum formam, servi, sed secundum formam Divinitatis : ergo secundum eam exaltatus fuit. Item, ei competit exaltatio cui omne genu flectitur caelestium, terrestrium et infernorum ; sed hoc est divina natura : ergo etc. Sed contra hoc est, quia eius est exaltari cuius est humiliari ; sed divina natura non potuit humiliari , sicut dicit Anselmus, in libro De Incarnatione Verbi : ergo nec exaltari. Praeterea, quod est altissimum, quomodo potest exaltari ? Si igitur divina natura est huiusmodi, videtur etc.
Respondeo : Dicendum quod sicut nominatio debetur personae ratione alicuius naturae, sic etiam exaltatio. Sed attendendum quod exaltatio dupliciter habet intelligi circa Christum : aut secundum rem aut secundum nostram cognitionem. Exaltatio Christi secundum rem est sublimatio Christi de statu praesentis vitae ad dexteram Patris ; et haec quidem fuit in ascensione, et haec quidem exaltatio convenit ei secundum humanam naturam, quae fuit elevata in caelum ; et sic exaltari ad dexteram Patris est sublimari ad potiora bona Patris. Alio modo est exaltatio secundum nostram cognitionem ; et sic dicitur Christus exaltari in cordibus nostris quando credimus eum aequalem Patri ; et sic exaltari ad dexteram Patris est exaltari ad aequalitatem Patris ; et hoc modo exaltatio convenit Christo secundum eam naturam secundum. quam habet aequari ipsi Patri.
Et secundum hanc distinctionem patet determinatio controversiae apparentis inter Augustinum et Ambrosium, patet etiam responsio ad obiecta. Augustinus enim loquitur de exaltatione reali, et sic currunt rationes ad secundam partem ; Ambrosius vero de exaltatione secundum cognitionem nostram, et sic currunt rationes ad primam partem.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nam alii homines debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat. Obicitur enim contra hoc per hoc quod dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo : Nullatenus potest homo magis honorem dare Deo quam cum se tradit morti ad illius honorem. Si ergo servitia quanto magis debita, tanto minus grata, videtur quod homines non sunt debitores mortis. Item, quilibet est debitor omnis eius quod est et quod potest, quia totum a Deo accepit : ergo videtur quod nullus possit aliquid apud Deum mereri nec moriendo nec aliquid faciendo. Item, Christus debebat obedire Patri ; sed Pater praecipiebat quod moreretur pro salute humani generis : ergo videtur quod Christus esset debitor mortis.
Respondeo : Dicendum quod est debitum ex caritate et est debitum ex necessitate. Debitum ex caritate non tollit perfectionem meriti ; debitum vero ex necessitate quodam modo diminuit. Quoniam ergo omnes alii debitores erant morti debito necessitatis, quae quidem provenit ex reatu et obligatione culpae, ideo dicit Magister quod nullus poterat Deum placare, quamvis voiuntarie perferendo mortem posset Deo placere. Christus autem, quia sine debito mortis pertulit mortem, et placere potuit et placare : placere, quia ex bona voluntate ; placare vero, quia praeter necessitatem.
Ad illud vero quod primo obicitur de Anselmo, dicendum quod, sicut patet ex ipsa serie textus, Anselmus loquitur ibi de Christo ; attamen, esto quod illud de aliis intelligeretur, non sequitur propter hoc quod homo non sit debitor mortis, quia potest homo facere per bonam voluntatem de necessitate virtutem. Praeterea, aliquis est moriendi modus ad quem non sumus necessario obligati.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius: Salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius moreretur pro nobis debitoribus mortis. Contra : nullus debitor mortis est dignus vita : ergo, si Abraham fuit debitor mortis, non ergo fuit dignus vita. Item quaeritur : de qua morte intelligitur ? Aut de morte corporali aut de morte spirituali. Si de morte spirituali, falsum est, quia viri iusti non sunt digni morte spirituali. Si de morte corporali, aut naturali aut violenta. De violenta non est verum, quia non omnes debitores sumus talis mortis. Si de naturali, tunc videtur quod nihil faciat ad propositum, quia mors illa naturalis non impedit meritum, nec aliquis ab illa liberatur per Christum ; omnes enim moriuntur.
Respondeo : Dicendum quod mors dicitur multipliciter. Est enim mors separatio animae a corpore et est mors separatio animae a Deo propter peccatum et est mors separatio animae a visione Dei in perpetuum et est mors separatio animae a visione Dei ad tempus. Cum ergo dicit Ambrosius quod Christus mortuus est pro debitoribus mortis, accipitur mors primo et quarto modo. Omnes enim sumus debitores mortis primo modo et omnes debitores erant mortis quarto modo ; et nos ipsi debitores essemus, nisi pretium solutum esset.
Et per hoc patet responsio ad ea quae obiciuntur, quia debitum talis mortis non opponitur dignitati vitae aeternae. Patet etiam cuius mortis sumus debitores. Et si obicit, quod mors naturalis non tollit perfectionem meriti, dicendum, sicut prius dictum fuit, quod non tollit perfectionem cuiuscumque meriti, sed meriti perfectae satisfactionis pro salute generis humani.